Druckschrift 
M. Tullii Ciceronis Epistolarum Selectarum Libri Duo
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

EPIST. SELECT.VT ab urbe disceßi, nullum adhuc intermi-si diem, quin aliquid ad te literarum da-rem. non quo haberem magnopere quod scribe-rem: ſed ut loquerer tecum abſens: quo mihi cumcoram id non licet, nihil est iucundius. Capuamcum uenissem a. d. VI. kalend. pridie quàm has li-leras dedi, consules conueni, multosque nostri ordi-nis. omnes cupiebant, Caesarem, adductis praesidi-is, stare condicionibus ijs, quas tulisset, uni Fa-uonio leges ab illo nobis imponi non placebat: seduix auditus in consilio. Cato enim ipse iam serui-re, quàm pugnare mauult: sed tamen ait, in senatuse adesse uelle, cum de condicionibus agatur, si Cae-sar adductus sit, ut praesidia deducat. ita quodmaxime opus est, in Ciciliam ire non curat: quodmetuo ne obsit, in senatu esse uult. Postumus au-tem, de quo nominatim senatus decreuit, ut statimin Ciciliam iret, Furfanoque succederet, negat seiturum sine Catone, & suam in senatu operamauctoritatemque magni aestimat. ita res ad Fanniumperuenit. is cum imperio in Siciliam praemittitur.In disputationibus nostris summa uarietas est. ple-rique negant, Caesarem in condicionibus mansurum,Postulataque haec ab eo interposita esse, quo minusquod opus esset ad bellum, à nobis pararetur. egoautem

d