Druckschrift 
M. Tullii Ciceronis Epistolarum Selectarum Libri Duo
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

LIBER PRIMVS.autem eum puto facturum, ut praesidia deducat.uicerit enim, si consul factus erit, & minore sce-lere uicerit, quàm quo est ingressus. sed accipienda plaga est. sumus enim flagitiose imparati cum àmilitibus, tum à pecunia: quam quidem omnemnon modo priuatam, quae in urbe est, sed etiampublicam, quae in aerario, illi reliquimus, Pompe:ius ad legiones Attianas est profectus. Labienumsecum habet. ego tuas opiniones de his rebus ex-specto. Formias me continuo recipere cogitabam.Vale.ARGVMEMTVM EPIST. 18.eiusdem libri.Haec data est mense Februar. qua L. Caesaris legati-one Caesarianorum literis irrisa, consilij inopem se essenarrat.M. CICERO S. D. T.ATTICO.thil habeo, quod ad te scribam: quinetiameam epistolam, quam eram elucubratus,ad te non dedi. erat enim plena spei bonae. quòd& concionis uoluntatem audieram, & illum con-dicionibus usurum putabam, praesertim suis.ecce tibi IV. Non. Februar. mane accepi lite-ras tuas, Philotimi, Furnij. Curionis ad Furnium,quibusc 2