LIBER PRIMVS.Curione profecti erant, posteaquam senatus consu-libus, praetoribus, trib. pleb. & nobis qui proacons. sumus, negotium dederat, ut curaremus nequid Respub. detrimenti caperet. nunquam maio-re in periculo ciuitas fuit: nunquam, improbi ci-ues habuerunt paratiorem ducem. omnino ex hacquoque parte diligentissime comparatur. id fitauctoritate & studio Pompei nostri, qui Caesaarem sero coepit timere. nobis inter has turbas se-natus tamen frequens flagitauit triumphum: sedLentulus Cos. quo maius suum beneficium faceret,simul atque expedisset quae essent necessaria deRepub. dixit se relaturum. nos agimus nihil cu-pide. eoque est nostra pluris auctoritas. Italiae re-giones descriptae sunt, quam quisque partem tue-retur. nos Capuam sumsimus. Haec te scire uolui.Tu etiam atque etiam cura ut ualeas, literasque adme mittas, quotiescunque habebis cui des. Etiamatque etiam uale. Dat. prid. Id. Ianu.ARGVMENTVM EPIST. 15.libri 7. ad Attic.Hanc V. Kal. Feb. Capuæ scripsit, qua Attico uari-as sententias senatorum narret.CICERO S. D. ATTICO.vt
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten