Druckschrift 
M. Tullii Ciceronis Epistolarum Selectarum Libri Duo
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

EPIST. SELECT.Tullius & Cicero, Terentia, Tullia, Q.Q.Tironi S. plur, dic.Tsi opportunitatem operae tuae omnibus lo-cis desidero: tamen non tam mea, quam tuacausa doleo te non ualere. sed quando in quarta-nam conuersa est uis morbi (sic enim scribit Curi-us) ſpero te diligentia adhibita, etiam firmioremfore: modo fac id quod est humanitatis tuae, nequid aliud cures hoc tempore, nisi ut quàm com-modissime conualescas. non ignoro, quantum exdesiderio labores, sed erunt omnia facilia si uale-bis, festinare te nolo, ne nauseae molestiam susci-pias aeger, & periculose hieme nauiges. Ego adurbem accessi pridie Non. Ian. obuiam mihi sic estproditum, ut nihil possit fieri honoratius. sedincidi in istam flammam ciuilis discordiae, uel poti-us belli: cui cum cuperem mederi, & ut arbitror,possem, cupiditates certorum hominum (nam exutraque parte sunt, qui pugnare cupiani) impe-dimento mihi fuerunt. omnino & ipse Caesar, a-micus noster, minaces ad senatum & acerbas lite-ras miserat, & erat adhuc impudens, qui exerci-tum, & prouinciam inuito senatu teneret: & Cu-rio meus illum incitabat. Antonius quidem noster,& Q. Caßius nulla ui expulsi, ad Caesarem cumCurione