Druckschrift 
M. Tullii Ciceronis Epistolarum Selectarum Libri Duo
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

LIBER PRIMVS.Corcyra.ARGVMENTVM EPIST. 7.eiusdem libri.Hortatur Tironem ad curandam ualetudinem,Tullius, & Cicero, & Q. Q. TironiS. P. D.Iertiam ad te hanc epistolam scripsi eodemdie, magis instituti mei tenendi causa, quianactus eram, cui darem, quam quo haberem quidscriberem. Igitur illa: quantum me diligis, tan-tum adhibe in te diligentiae: ad tua innumerabiliain me officia adde hoc, quod mihi erit gratissimumomnium. cum ualetudinis rationem, ut spero, ha-bueris, habeto etiam nauigationis. in Italiam eun-tibus omnibus ad me literas dabis, ut ego euntemPatras neminem praetermitto, cura te mi Tiro.quando non contigit, ut simul nauigares, nihil estquod festines: nec quicquam cures, nisi ut ualeas. E-tiam atque etiam uale. VII. id. Nou. Actio uesperi.ARGVMENTVM EPIST. 10.eiusdem libri.Hanc C. Marcello & L. Lentulo cons. scripsit. ro-gat primum Tironem, ut ualetudinem curet: deinde scribitde aduentu suo ad urbem, de perturbatione Reip. de triumpho suo, & de praefectura Campana.Tullius