EPIST. SELECT.negotium curet, nos, cum uenimus, reliqua pernos agemus: sin tu iam Roma profecta eris, tamencurabis, ut hoc ita fiat. nos si dij adiuuabunt, cir-citer idus Nou. in Italia speramus fore. Vos measuauißima, & optatißima Terentia, & Tulliola,si nos amatis, curate ut ualeatis. Athenis ad XV.kal. Nouemb.ARGVMENTVM EPIST. 2.libri 16. Famil.Eodem tempore cum Corcyrae aduersis uentis tene-retur, hanc dedit ad Tironem, quem Patris aegrum relique-rat: nuntiat de itinere, & sollicitudine sua, hortaturque ut securet, nec nisi confirmatus nauiget.Tullius, & Cirero, S. D.Tironi suoEptimum iam diem Corcyrae tenebamur-Quinctus autem pater, & filius Buthroti.solliciti eramus de tua ualetudine mirum in mo-dum: nec mirabamur nihil à te literarum. ijs enimuentis istinc nauigatur, qui si essent, nos Corcyraenon sederemus. cura igitur te, & confirma: &cum commodè, & per ualetudinem, & per annitempus nauigare poteris, ad nos amantißimos tuiueni, nemo nos amat, qui te non diligat. carus om-nibus exspectatusque uenies. Cura ut ualeas etiamatque etiam Tiro noster. Vale. XV. kal. Nou.Corcyra
2395