76
F. Clemens Gerresheim ex Wickrath 1671. F. Lembertus Jansen ex Kochum. 1679.
F. Gerardus Zerliis Virsensis • 1679.
tiTempore praefati abbatis Brunnonis caput S. Viti, S. Lavrentii, et caput S. Christinae caeterasque
hujus Monasterii sacras reliquias tenerrima animi deuotione vcnerati sunt Serenissimus et reuerendissimus do-minus Maximilianus Henricus archiepiscopus et elector coloniensis, reuerendissimi et celsissimi principesFranciscus Egon et Marquardus cathedralium ecclesiarnm Argentinensis et Eystettensis episcopi, alique plurescomites et barones.
Tria quoque eleuata sepulchra in monasteriali crypta consentiente arcbiepiscopo aperta sunt proutsequejis relatio docet.
Ego infrascriptus attestoret notum facio, quod anno dominisupra millesimum sexcentesimo sexagesimo quin-to, die quidem martis 25. Aug. reuerend. et amplectissimus dominus D. Bruno Charmans abbas monasterii S.Viti martyris in Gladbach etc. dominus noster honoratissimus proposuerit milii ea de causa ad se accersitocommissum sibi a reuerendissimo et serenissimo domino arcbiepiscopo et principe electore coloniensi dominonostro clementissimo, ibidem 15. et 16. currentis mensis Augusti praesente et sacra loca monasterii visitante,quatenus pro opportunitate sepulchra vel monumenta in crypta altiori tumulo insignia reseraret visitaretque,ut si quae ibidem invenirentur reliquiae insigniores, aut corpora patrum nostrorum, sanctorum monachorum,ea pro decentia, etiam vel ipsa sua serenitate accedente eleuarentur, et majori honore afficerentur. Suae itaqueamplitudini decretum esse, ea et non alia intentione sepulchra praefata aperire, ad dei et charorum suorummajorem honorem, requirere itaque me, ut huic reserationi testis assisterem, et quid inveniretur diligenter ad-notarem. Praefata itaque die martis circa horam 12. meridianam benememoratus D. abbas, R. P. prior An-selmus Tergaten, ego, et frater Paulus Gerkens laicus intrauimus cryptam Gladbacensem antedictam, ettumulum supra terram ad duos circiter pedes eleuatum, et lapide exstructum, tegente superne integro saxoante altare sti Pantaleonis versus meridiem situatum in dei nomine deteximus, lapides leppi deposuimus, etinlerne aggestam tellurem deinoliti sumus, cumque circiter pedis profunditate perueniremus deorsum, invenimustophum, non quidem sepulchrum, quod erat circiter 6. vel 7. pedum, sua magnitudine adaequantem, sed duo-rum pedum magnitudinem in quadrum non exccdentem, cui cum circumpositam terram exhumaremus, inve-nimus hunc tophum alteri lapidi superpositum et quasi pro operculo seruientem, amoto enim hoc lapide,alium, lapidem in quadrum per modum scutellae excavatum, cui sacrae reliquiae impositae erant, reperinius.Reliquiae autem erant hujusmodi, erat cranium hominis parte convexa lapidem versus depositum, huic autemcranio suppositum erat os sacrum, tantae longitudinis, ut utrimque cranium unius digiti longitudine circiterexcederet. Invasit nos sacer quidam horror invenientes thesaurum magna sollicitudine a majoribus depositum,f'orsitan ut per reliquias illas loco tum temporis instruendo majorem conciliarent a deo protectionem, vel quaealium subierit animum nostrum cogitatio deus nouit. Ex mandato interim amplitudinis D. abbatis astantiscranium reuerenter subleuavi, eidemque os sacrum in manus dedi, quod luci illatum talem referebatscripturam: Hae sunt reliquiae Sancti Alberici etc. pluribus in oblongum adhuc expressis litteris, sed praevetustate fugientibus et illegibilibus. Venerati sumus reliquias qua potuimus devotione, et diligenter inspectasreposuimus, ut ante fuerant, apprehensionem tarnen digitorum vix sustinentes, sed prae vetustate situque inlauillam desinentes, maxime cranio. Petivimus et oravimus deum humilibus suspiriis, vt sanctus, cujus reliquiaehae sunt, noster apud deum intercessor esse dignetur, ut easdem repositas lapide super imposito cooperuimustumulum et aggestam humum iam regestam ut prius clausimus, et in domino regressi sumus ad monasterium.
Succedente die Jovis, quae erat 27. ejusdem mensis Aug. reuerendissimus dominus praelatus anteme-moratae suae serenitatis archiepiscopi et principis electoris coloniensis menti, ac propriae sanctos honorandiinclinationi obsequendo, veteriorem adhuc duorum in crypta existentium sepulchrorum apertionem exequidccreuit. Intrauimus itaque saepe dictam cryptam hora circiter secunda post meridiem, et alterum sepulchrumsupra terram, ut superius, eleuatum, et ante crucifixum versus aquilonem a priori collocatum, et in mediotrium editorum sepulcbrum constitutum reuerenter aperuimus. Lapide itaque supremo, quae erat lignea catastacircumseptus, sed aggesta humo deposita, cum ad profunditatem sesqui pedis circiter in terram defodissetF. laicus, invenimus lapidem marmoreum colore albicante, longum, 6 l /2 pedes, latum pedem et semis, reinatidiligentius quid hoc lapidis esset, eum esse operculum seu tegumentum alicujus sarcophagi quo demortuihominis corpus contineretur, comperimus, amolientes ergo hunc lapidem, invenimus arcam lapideam quatuordiuersis lapidibus, magnitudine superiori correspondente exstructam, et in modum cistae profundam, et huicloculo inclusum erat ac sepultum corpus hominis, qui fuerat abbas, ut collegimus hujus loci, erat enimvestitus habitu religiosa, qui apprehensus non sustinebat digitos, sed statim in puluerem desinebat, habebatsandalia in pedibus, quorum unam partem, pedis dextri plantam tegentem exemimus, penitusque inspeximusBaculus seu pedum pastorale collocatum erat ad dexterum latus, cujus superiorem partem, aereo cuspidedecurvatam reuerendissimus D. praelatus secum sumpsit; calix stanneus humilior usualibus, pectori erat im-positus, nihil continens nisi favillam et cinerem. Caput erat alba fauilla et praeterea nihil, reliqua ossa ad-huc quidem palpabilia eandem materiam minitabantur. Precati sumus, requiem aeternam, quiescenti dominoabbati, procul dubio ex hujus monasterii primis, et si superorum iam gauderet sedibus, ut nostri memor sitapud deum et loculutn clausimus, operiens tarnen lapis sacrophagum, ubi repositus est, accepit scissuram inmedio latirudinis.