Druckschrift 
3 (1856) Chronik der Abtei Gladbach = Chronica abbatiae Gladbacensis
Entstehung
Seite
68
Einzelbild herunterladen
 

68

Sunt et alii plures sub abbatibus praecedentibus, quorum annus et dies depositionis ignoratur. preearelector, ut omnes requiescant in pace. amen.

Hujus abbatis tempore praefectus Joannes Grein anno 1574 dejecit ligneam furcam vulgo Kaecksmonasterio erectam, et loco ejus lapideam cum insigniis principis Juliae erigi curauit absente abbate in nonleue abbatiae praejudicium.

Hujus quoque abbatis tempore Gregorius XIII. dum longo rerum usu didicisset vetus. calendarium variiserroribus obnoxium, illud insignium mathematicorum industria (quod alias frustra tentatum) corrigendumeensuit. communicato cum plerisque academiis consilio, omni sublata confusione, menses diesque praecurrentesretraxit, ac labantem festorum dierum rationem, juxta veterem Niceni et Alexandrini normam restituit, demptise mense octobri anni 1582. diebus decem et aequinoxio A r erno deinceps 21. diei mensis martii assignato,epactisque ad lunae mutationes designandas in aurei numeri locum substitutis, datis insuper hac de re certisregulis aeternum duraturis. Ex eo calendarium reformatum gregorianum dicitur.

Dictus autem d. abbas anno cbristi MDLXXXII1 25. Aug. aetatis 46. regiminis 10. defunctus quiescit in nauiecclesiae ante sacellum s. Benedicti ad dexteram abbatis A e g i d. a B o c h o 1 z. Hanc in epitaphio a suis laudem meruit

Qui disciplinae cultor non scgnis, et ultor

Seinper erat rigidus, dissimulansque nihil.Ornaments dedit templo pretiosa, quod ipse

Piilchrius ornari fecit, amore dei.Corpus humo tegitur, melior pars occupat astra,

Spiritus aetheriis perfruiturque bonis,Ista pietatis dantur cultoribus alma

Praemia, quae nunquam sunt peritura rogo.

Chronographicon

quo annus et dies obitus designatur.

praesVL JaCobVs, qVa LVCe reCesserat, beCgbenInter aglt sVperos bartboLoMaeVs erat.Hujus abbatis ultimo regiminis anno Gebhardus dapifer a "Waldpurg archiepiscopus coloniensis exauto-ratus quam ante bac deperierat Agnetem Mansfeldiae comitissam et monialem 4. Jan. 1583 in uxorem duxit.De hoc abbate asseruantur adbuc quatuor literae in archivo scilicet:

1) Pactum inter abbatiam et fratres minores nussienses super domum juxta domum concionatoris inGladbach de 1574.

2) Pactum quo abbatia permutationis modo pomerium ante portam dictam Weierpforte juxta curtemdictam den Widdemhoff a Thoma Sprenger acquirit de 1556.

3) Transsumptum locationis hereditariae curtis in Ryle 1405 et cessionis dictae locationis anno 1437abbatiae altenbergensi factae ex anno 1586.

4) Depositio testium de juribus abbatiae Gladbacensis in dominio Wylerensi de 1589.

"^£«3-*

D. Vitus Ulricus.

Abbas XXXV et in reformatione IV. electus 1583, 13. September.

ito regente Professi.

Quantum sciri potest nulü idque propter summam annonae caritatem, quae eo temporeuniversam hanc patriam afflixit.

Defuncti.

P. Euerhardus a Bodberg sacerdos et monachus 1584.P. Matthaeus de S. Antonio infirmarius 1584.

D. Reinerus a Bocholz abbas Corbejensis 1585.P. Joannes "Welz pastor Gladbacensis 1586.

Post quos anno domini saluatoris MDLXXXVIII22. Aug. aetatis suae 37. regiminis 4. praedictus D.abbas morte immatura extinctus est, et in uno eodemque viro multae etiam virtutes, eximia videlicetin deum pietas et incredebilis pene in egenos munificentia, - quam testantur versus deprompti exepitaphio, quod olim sepulchrali ejus monumento affixum extitit nimirum.