Druckschrift 
3 (1856) Chronik der Abtei Gladbach = Chronica abbatiae Gladbacensis
Entstehung
Seite
66
Einzelbild herunterladen
 

66

occurrunt, tum illucl praecipue, quod e tot hominum millibus unum me ad summum hunc dignitatis gradumvelut sua ipse manu perduxerit, et ab hostium insidiis semper hucusque clementer custodierit, ipsis etiaminimicis meis in casses, quos mihi struxerant, conjectis. Deo ergo immortali ago gratias quantas animi meiangustia capere potest maximas, quod post tot labores exhaustos, tot pericula tarn mari quam terra superata,hanc mihi gratiam fecit, ut tantum ejus beneficium, quo me ad hunc usque diem incolumem conseruavit,mihi hoc ipso loco vobis praesentibus agnoscere et praedicare liceat. Ex altera parte non possum nondeplorare eorum infelicitatem, quibus magna imperia commissa sunt, ob infinitos labores et pericula, quaecomitari eos solent: illud verissime asseuerans, postquam a morte domini ac patris mei, dein aui materni,tot tantisqueregnis ac ditionibus administrandis praefectus sum, non diem, non ullum fere temporis momentumotio aut priuatis voluptatibus me dedisse, quod non multis molestiis fuerit permistum. Hujus rei testes suntcorpus hoc laboribus fractum, et caput hoc iam olim ante tempus canescens. Sunt inter vos multi, quihorum meorum laborum aut participes fuerunt, aut certe conscii sunt; testes mearum actionum fideles: noruntilli, utrum ego causa sim earum calamitatum, quae iam triginta et amplius annis christianam rempublicamaffiixerunt; dicant ipsi, quoties pacem ex animo me optasse audierint, adeo ut jure meo non seine! cederevoluerim, quo nostra arma contra immanem christiani nominis hostem conjungerentur. Quin ut viam aliismonstrarem, et exemplo praeirem, bis, ut ipsi nostis , non sine magnis periculis ipsi barbaro hosti caput hocmeum objeci, exercitumque opposui, caeteris vero temporibus laboranti Hungaria auxilia contra Solimanumsubmisi, quod si omnia ad votum non successerunt, dei voluntatem agnoscamus, omnia manu sua tenentis,qui ob peccatum ea permittere noluit, ut tot tantisque victoriis, quas mihi clementer largiri dignatus est,Ins adjunctis, insolescerem. Quamvis autem caeteris principibus ad inferenda infidelibus arma viam ape-ruerim tantum tarnen abest, ut illi me secuti sint> ut etiam eorundem auxilia contra nos euocarint, iidemditiones raoas invasernnt ac vastarunt, nescio quid juris in Mediolanensem ducatum praetendentes. Notumest plerisque vestrum, et deus mihi testis est, quae Ulis obtulerim, quae tarnen accipere illi pertinaciterrecusarunt, nunc illa sua me consolatio sustentat, quod deus optime novit, quam invitus ad arma venerimet quidem contra eum hostem, qui aegre ferens quod in sede mea collocatus non fuisset, deturbare indesummis viribus me velle visus est. Sed conatus ejus repressi; quibus modis tacere malo, ne per arrogantiamiterum quasi de hoste triumphare velle videar. Ego per vitam meam magnos et potentissimos habui adver-sarios qui plurimum mihi negotii facessiuerunt, divina tarnen benignitate factum est, ut non illi meum, quodoptabant, sed ego illorum finem viderim: quibus illud a deo precor, ut qui in hac vita quiescere nunquampotuerunt, in altera illa placide ac beate quiescant. Eis omnibus vero, illustres domini, nihil mihi molestiusest atquc acerbius, quam quod antequam ex hoc mundo a vobis discedo, nullam adhuc rationem turbasillas, quae ob religionis diuersitatem passim exortae sunt, componendi ac seclandi video: quamvis nulla inre plus curae atque operae posuerim. Deus ignoscat Ulis, qui meis conatibus obstiterunt (et certe bonus hie,et arthritide fractus senex non raro sub onere suecumbere quodammodo, atque aliorum potius quam suaconsilia sequi fuit coactus) sed quia facta reuocari non possunt, tempus est ut junioribus locum dem idque,quod iam olim constitui, tandem executioni mandem: id est, ut humeros meos tarn graui onere liberem. Illudvero ego vobis affirmo, hunc ipsum diem non minus gratum mihi ac laetum fore, quam eum, quo imperialemsuseepi coronam. Mihi quidem vires meas expendenti, consilium hoc ita necessarium videtur, ut velim nolim,aliter facere non possim: cumque mortem iam impendentem mihi non proeul videam. par est, ut vestris rebusprospiciam, ne illae, me defuneto, aliquid aeeipiant detrimenti. Vnicum mihi filiuin deus dedit, quem prae-sentem videtis, quem ego ut pater unice amo, quem vos etiam tanquam naturalem vestrum dominum diligereet colere par est. Hunc ego vobis, illustres domini et quotquot adestis, vobis commendo: rogans vosqueadjurans, ut juvenem hunc prineipem pro decrepito hoc sene aeeipiatis, natum, uti spero, ad vestram omniumutilitatem et salutem, hoc a vobis impetrare debent non tarn preces meae, non tarn mea imbecillitas, quae, quoredegerit, videtis; quam ipsum ejus atque dei voluntas: qui nascendi conditione hunc vobis prineipem dedit:haecque ipsa aeeeptatio in vestram praecipue cedet vtilitatem, pro omnibus vero, quae in vos a me unquamprol'ecta sunt, benefieiis, pro tot laboribus, quibus sacra, libertatem, focos, vxores ac liberos vestros defendi,pro omni denique benignitate et mansuetudine, qua erga vos semper usus fui, hoc unum a vobis peto, utfilio huic meo eundem amorem, eandem obedientiam atque obseruantiam praestetis, quam mihi patri ejushactenus praestitistis, huic ergo regna, prineipatus ac ditiones meas omnes iam trado, vestrum est in con-seruando dei eultu, in tuenda patriae übertäte, in defendenda justitia, auxiliares ei manus praestare, ad mequod attinet, rebus gerendis iam porro in utilem, de medicorum consilio (etsi spes meas omnes in uno illoet coelesti medico collocatas habeo) in Hispaniam secedere, ibique quod reliquum mihi vita restat, exigereconstitui, extremum hoc a vobis petens, ut interimmei memoriam, quaparestbeneuolentia, tanquam ejus quivestris commodis omnia posthabuit, usurpetis. Quod si aliquando tributa vobis imposui, id sane invitusadmodum, et non nisi extrema necessitate coactus fui, filio vero quibus vestris necessitatibus suecurrere atqueonere vos ex parte subleuare possit, iam ego rationes commonstraui. Hunc ego iterum a vobis peto, uttanquam legitimum meum successorem reeipiatis, quod si alacriter vos facientes videro, tanto lubentius exhac vita discedam, relicto subditis meis bono principe et filio meo populo fideli, hunc vos tanquam caputvestrum, amate: hunc tanquam a deo vobis praepositum, obseruate, pacem et concordiam colite, et imprimiscatholicam religionem curae habete. Extremum hoc est, quod a vobis spero et peto: nee sane ita de vobismeritus sum, ut hoc mihi negare possitis aut debeatis.

Haec Caesaris oratio plerisque adstantium lachrymas expressit: cumque nemo esset, qui non optimiCaesaris voluntati moreni gerendam censeret, Philippus filius assurgens, capite detecto in genua coram patre