Druckschrift 
3 (1856) Chronik der Abtei Gladbach = Chronica abbatiae Gladbacensis
Entstehung
Seite
43
Einzelbild herunterladen
 

43l>. Joannes de Troistorff.

Abbas XXVII.

oannes ad clauum abbatialem auctoratus anno 1398 plura rei domesticae utiliter administrataeposteris reliquit monumenta. Inter quae curtis ahn dem Venn vulgo der bermbges hoff,maximum quoque ecclesiae nostrae aes campanum, eius nomen inscriptum continet cumhis versibus:

Quando Maria sonat, tempestas undique cessatAnno milleno C quater, quin quoque denoJonnnis abbas humiiis de Troistorff nie feeit.

Fratres eo ad clavum sequente hi alios inter fuere celebriores.

Wilhelinus de Juhaco, qui post abbatem hunc ELbertus de Eyle niagister oulinae.

administrationem huius monasterii suseepit Joannes de Harken praepositus in Bocholtz.

Petrus de Kettenis, qui obiit Prior annno 1424. Joannes de Lyskirchen pastor Kempensis.

Huius abatis tempore anno videlicet 1409 a cardinalibus servatum est concilium pisanum, ob schismaduorum electorum pontiücium Innocentii videlicet VIII. et Gregorii XI. : in quo, deposito utroque electus estAlexander V. ex ord. s. Francisei.

Anno 1414 a Joanne XXIII servatum est concilium Constantiense cui interfuit Sigismundus imperator,et quia in schismate papatum resignare nolebat, si Gregorius XII. et Benedictus XIII. simili modo in resig-nationem papatus consentirent. Nihilominus cardinales 1417. unanimiter elegerunt Martinum V. consentientibuspostmodum Gregorio XII. et Joanne XXIII., qui in cardinalatu vitam suam pie concluserunt. In hoc conciliohaeresis Wicleffiana, item Joannis Huss, et Hyeronimi Pragensis damnata est, atque ex decreto concilii Con-stantiensis praedicti duo Haeresiarchae, cum resipiscere obstinato animo nolent, igne cremati sunt. Pontifexvero Martinus, postquam aliquo tempore Florentiae moratus esset, instantibus Romanis ad sedem suam concederestatuit, et ante discessum civitatem Florentinam honore metropolitico exornauit: nam cum antea ab ipsapene urbis origine episcopatum tantum habuisset, in archiepiscopatum eorum cathedralem ecclesiam transtulit,eique ut matri, Volateranam, Pistoriensem, Fessulanamque ecclesias cathedrales subjeeit. Peracta deindesolemnitate natalis beatissimae dei genitricis Florentia discessit: die 11. Septembris a Seneosi magistratusummis honoribus exceptus, ad hospitium extra urbem praeparatum (pestilentia Senam affligente) divertit:inde citatis itineribus, die 20. Septembris, sabbatho Romam pervenit, et per portam ilamineam ingressus, incoenobio s. Mariae de populo pernoetauit: dominica insequente, summo mane per forum columnae, usque ads. Marcum, dein per viam pontificiam, ad Palatium vaticanum, sub aureo umbone processit, ingentis laetitiaeplausu a senatu populoque romano comitante et inspeetante suseeptus. Enim vero omnes et singuli nonsecus ac quoddam salutare sidus, ac unicum patriae parentem, summo desiderio exspeetabant Martinum.Diem eius in vrbem adventus in fastis adnotauere Romani X. cal. Octobris anno domini MCCCCXX. Vrbemllle Romam adeo dirutam et devastatam invenit, ut nulla fere civitatis facies in ea videretur. Collapsa eranttempla, collabebantur quotidie domus, deserti vici, laborantibus civibus summa rerum omnium penuria.Nulluni praeterea urbanitatis indicium extare videbatur: dixisses, aut omnes cives inquilinos fuisse, autextremam omnium fecem eo commigrasse. Civium itaque suorum calamitate permotus optimus pontifex, animumad exornandam civitatem componendosque civium mores ita adjeeit, ut brevi illam ad meliorem formamreduxerit. Hanc ob causam Roma eum non modo summum pontificem, verum etiam patriae patrem appellavit.

Abbas vero noster depositum vocanri domino reddidit anno 1418 28. Augusti, cum abbatiae praefuissetannis 20.

Sub sua administratione anno 1400 die oetaua ante conuersionis s. Pauli permutaverunt Diedericusdominus de Borgbroill, et Conradus suus filius cum cella Bocholtz quaedam pascua prope Wilre. Didericus

Fahne: von Bocholtz in. \2