Druckschrift 
3 (1856) Chronik der Abtei Gladbach = Chronica abbatiae Gladbacensis
Entstehung
Seite
40
Einzelbild herunterladen
 

40

I). Wilhelmus de Helpenstein.

Abbas XXIV.

ilhelmus praefecturam anno 1311 et sequentibus gessit reique familiari bene consuluit, cüiüsindicia sunt plura. Quae emit ac redemit bona in archivii tabulis relata inter alia autem curtisde Beeckhausen nunc Knauffshoff dicta, quae olim tantum modo uti feudum masculinum adabbatiam spectabat, nunc possesione totali cum omnibus aliis pascuisque monasterio accessitanno 1315. Eo autem profecturam obeunte inter alios vixerunt hi fratres

Goswinus prior. Godefridus de Nuscia qui obiit anno 1326.

Daniel a Nivenheim qui obiit anno 1318. Joannes de Heidhausen.Wilhelmus de Uranien qui huic abbati Gerardus de Knode prouisor in Bocholz.

Tbeodericus pastor in Wyler.

successit in officio.

Tempore huius abbatis, seruatum est a demente V. concilium Vinnense, in quo sententia deextinctione templariorum lata est, quorum ordo penitus exstinctus est.

Praedictus D. "Wilhelmus de Helpenstein praefectura tandein abiens ad umbras concessit anno1334 18. septembris.

Sub hoc quoque abbate comitibus de Kessel heredibusque extinctis, jus advocatiae ad comites julia-censes devenit; huius abbatis sedulitate emanavit priuilegium comitis juliacensis quod omnes subditi Gladba-censes non extra sed intra territorium Gladbacense molere debeant, de anno 1325, sub certa mulcta videlicetsex solidorum, quae postmodum per confirmationem eiusdem priuilegii per juliae ducem Wilhelmum 1581 1.februarii tempore abbatis Jacobi ab Heggen in duplum videlicet 12 solidorum adaucta est.

Anno 13, a Joanne XXI. primo statutum est, ut tertio per diem daretur signum Angelicum.

Floruit sub Joanne XXI et XXII pontificibus maximis. Henrico VII. imperatore. Henrico II. archiepiscopo coloniensi.

Suis temporibus acquisivit cellula Bocholtz quasdam redditus in Orweiler, de quibus haec litterae:Vniuersis praesentes literas visuris et audituris. Nos Rodegerus de Kelle et Catharina filia quondamVolcmari de Weiler vxor eiusdem Rodegeri, notum facimus recognoscentes, quod concorditer vendidimus etvendimus per praesentes honorabilibus viris, et religiosis dominis abbati et conuentui monasterii in Gladebachprope Nussiam coloniensis diocesis ordinis s. Benedict! iusto venditionis titulo ementibus octo solidos quinquedenarios et septem pullos, annui census, jure hereditario possidendos et singulis annis in festo beati Martiniepiscopi hyemalis persoluendos eisdem, pro quadam certa pecuniae summa, qua nobis suffecit, ab eisdemreligiosis personis tradita, nobis persoluta, et ad usus nostros necessarios peruenta. Quos quidem octosolidos, quinque denarios Andernacensis paymenti, et septem pullos praenominatos, eisdem religiosis personisassignauimus capiendos, et praesentibus assignamus supra domum nostram, et hortum ad dictam domumspectantem sitam in Orweiler, nee non supra alium hortum situm ibidem, quam quidem domum et amboshortos, cum omnibus eorum bonis, et pendentiis et juribus quibuseunque ad dictos duos hortos, et domumspeetantibus, euiuseunque generis existant pro praemissis de consensu et libera voluntate nobiüum virorum Sifridiet Conradi eius consanguinei de Burgbrule armigerorum, a quibus dicta bona tanquam a dominis fundidescendunt et dependent, ore, et calamo, titulo pignoris obligauimus et supraportauimus, obligamus et supra-portamus libere et absolute eisdem religiosis personis in hunc modum, quod si nos deficeremus, vel nostrihaeredes aut alii quieunque dictum pignus in posterum possidentes in solutione dicti annui census, terminodeficerent praenotato, quod extunc dicti religiosi viri possunt se licite in dicto pignore pro praemissis sinecontraditione qualibet recuperare: quod nos coniuges antedicti eligimus et aeeeptamus, promittentes in bisscriptis praefatis religiosis personis facere "Warandiam, quod vulgarie dicitur gewerschafft de dictis bonis,per integrum annum et diem, et est moris, et quod dicti Sifridus et Conradus nihil juris ex nunc habebuntin bonis memoratis; quod nos Sifridus et Conradus saepedicti recognoseimus fore verum et praemissa denostro processisse consensu et ea dolo, et fraude exclusis, inviolabiliter obseruare, promittentes et renunci-antes etiam omnibus iuribus euiuseunque generis existant, quae nos Sifridus et Conradus in bonis habebamus