aut suus procurator, ipsam ecclesiam de Wiler noeturno tempore illuminabit lampade condecente, Oratoriumvero de Bocholtz illuminabit idein miles, tarn lampade quam cereis luminaribus, prout necessitas postulatet requirit. Itaque haec interuenit conditio, qnod pro decimatione ipsi ecclesiae de Wiler attinente, singulis annisin festo B. Andreae Apostoli, dictus miles, seu procurator suus pastori ipsius ecclesiae sex marcas Coloniensespromptissime, et sine contradictione qualibet ministrabit. Et quod medio tempore saepedictus miles nihil iurisaut potestatis habebit in collatione ipsius ecclesiae de Wiler, sed nobis reseruamus, et reseruauimus ius etpotestatem si vacauerit, ipsam ecclesiam conferendi. Igitur ut fratres praesentialiter insistant diuinis officiis apudBocholtz inhibemus districtius, ne se intromittant de regimine alicuius parochialis ecclesiae frequenterpraeter Wiler, nisi rogati subueniant alicui sociorum plebanorum in indigentia tempore absentiae suae, autsolemnitatis, si fuerint euocati: Insuper de fratribus additum est, si forsan aliquis fratrum, quod absit, invenireturdissolutus, intollerabilis aut inobediens, quod ad nostrum reuertetur monasterium, et alius de nostro pariter, etipsius militis consilio magis idoneus, et corrigibilis substituetur, prouiso tarnen diligenter eo, si in aliquo casu,plenus numerus quatuor fratrum ibidem non esset, quod tarnen nobis Stipendium absentis, seu absentiumtanquam praesenti, aut praesentibus sine contradictione qualibet ministrabit. Postremum vero additum est,si saepedictus Joannes interim morte praeuentus pro tempore fuerit, quod ipsius vxor relicta, seu ipsiushaeredes proximi, in omni conventione, commisso et jure, secundum praenotatam formam, ad terminum annorumpraescriptorum firmi et stabiles permanebunt. Ad praecauendum igitur tarn nobis quam posteris nostris, subfirma cautione firmatum est, quod elapsis praenotatis viginti et octo annis, dicta cella nostra cum vniuersisattinentibus, provt ipsam dicto Joanni commissiinus, soluta ab omni debito et quita remota omni occasionequae contra nos posset praetendi, ad nos et nostrum monasterium libere reuertetur. Ligna etiam siluarumnon resecabit, nee resecare faciet, nee distribuet cuiquam, nisi in necessarios vsus strueturarum ipsius cellaeaut curtium, seu officinarum, proyt necessitas postulabit. Caetera in dubio emergentia committimus arbitrisad hoc deputandis cum discretione fideliter et finahter deeidenda. In hujus ergo conuentionis robur ettestimonium conseruandum, praesentem paginam ipsi Joanni, et suis haeredibus nostris sigillis dedimus com-munitam. Actum anno Domini 1270. in purificatione B. Mariac.
Vniuersis tenorem praesentium audituris. Joannes miles dictus de Guntreue aduocatus domus deBocholtz: Notum esse cupio, quoda viris religiosis abbate et conuentu monasterii de Gladbach ordinis S. Bene-dicti Coloniensis diocesis, reeepi sub annua pensione ad viginti et octo annos cellam ipsorum claustralem deBocholtz, cum vniuersis appenditiis suis, praediis, agris, vineis, et omnibus ad ipsam cellam pertinentibus,ubieunque iacentibus, ita videlicet, quod meis sumptibus et expensis quaeque ibidem colenda, seu aedificanda,colens aedificabo, construenda construam, ad meos vsus pertinentia, quae omnia meo termino exspirato, adeobonavelmeliora relinquam, quatuorque fratribus monasterii de Gladbach monachis* ibidem Domino famulantibussuas praebendas ab antiquo constitutas scilicet viginti et quatuor maldra siliginis Andernacensis mensurae,duodeeim marcas, et quatuordeeim amas vini, quibus supradictis duas amas de Lutzink vinearum ipsiusdomus, et de certissimis reditibus ministrabo, non obstante qualibet occasione, dolo, seu euentu cuius übetinfortunii, incendii, grandinis, exercitus, aut quoeunque casu inopinato, quem praetendere possein, contrapraedictos confratres ad administrationem huiusmodi detinendam. Non obstante insuper. si plenus numerusquatuor fratrum ibidem non fuerit pro tempore. Tarnen siue plures siue pauciores ibidem fuerint, prenomi-natam stipendiorum summam, quatuor personarum abbati, vel euieunque ipse demonstrauerit, plenius mini-strabo, et vt dictum est aedificanda aedificabo, et construenda construam, exceptis oratoriis et claustralibusofficinis: qui confratres officiabunt ecclesiam de Wiler, nee aliquas plures, et ego ipsam ecclesiam illuminabonoeturno tempore, lampade condecente, oratiorium vero de Bocholtz illuminabo tarn lampade, quam cereisluminaribus, provt necessitas postulabit. Insuper pastori ecclesiae de Wiler singulis annis in festo B. Andreaeapostoli sex marcas pro deeima ipsius ecclesiae promptissime ministrabo, et has Priori ipsius cellulae praesentabo.Item profiteor me nihil juris habere medio tempore in collatione seu praesentatione dietae ecclesiae de Wiler,sed abbas ipsam vacantem conferre poterit libere euieunque. Item inter nos ordinatum assero, quod abbasvna cum meo consilio viros honestos ibidem et modestos, quorum si qui viderentur incompositi, aut inobe-dientes, quod reuocatis illis de prioris domus ipsius consilio pariter et meo nutu alii statuentur. Praeterealigna nemorum, nemini distribuam, nee resecabo, nee resecari faciam, nisi ad strueturam curtium et officinarumipsius cellae, provt necessitas postulabit; sed saluum erit fratribus secundum consilium Prioris pro suae neces-sitatis indigentia, ligna ipsius nemoris resecandi: Insuper interposita est haec conditio, si forsan ego mediotempore morte praeuentus fuero, quod absit, vxor mea et haeredes mei proximi in omni jure et conuentioneinter nos facta, secundum praenominatam formam inter nos faetam ad terminum annorum praescriptorumfirmi et stabiles permanebunt. Elapsis vero praenominatis viginti et octo annis, praedieta cella de Bocholtzcum vniuersis pertinentiis provt mihi commissa et assignata est, cum omni integritate, et non dissipata, quietaab omni debito et soluta, non obstante qualibet occasione, ac contradictione, quam tunc possem praetendere,ad abbatem et conventum monasterii de Gladbach libere reuertetur.
In cujus rei testimonium praesentem paginam sigillo venerabilis viri Domini Theodorici abbatis deLacu vna cum sigillo Nicolai Plebani de Lutzinek, Theodorici Burggrauii de Rincke, et Theodorici aduocati deEysse rogaui firmiter communiri. Nos itaque praenominati ad petitionem ipsius Joannis militis de Guntreue,sigilla nostra praesentibus in testimonium duximus apponenda. Actum et darum anno Domini 1270 inpurificatione B. Mariae V. numero incarnationis inchoante in annuntiatione dominica: Caetera vero non notatasi aliqua in dubio emerserint, arbitris ad hoc deputandis committo discretione fideliter et finaliter deeidenda.