Druckschrift 
Apologia Pro Discursu Vere Juridico : Contra Discursum quasi Juridicum, eiusque Apodixin nuper Francofurti ad Moenum Typis Aemilianis excusam De Controversa Successione Juliacensi, Clivensi, Et Montensi
Seite
44
Einzelbild herunterladen
 

Apologia pro44qualitatem in divisione requirunt, sic enim concessiones at-que etiam renovationes earum fiunt, vt cùm vasallum ipsum,tùm ipsius hæredes feudales (die Lehens Erben) complectan-tur, qui si plures in eodem gradu concurrunt, succedunt o-mnes ex portionibus aequalibus, non obstante, quod fortè àpatre suo in ultima voluntate instituti sunt in allodio ex por-tionibus inęqualibus: per cap. 1. de success. feudi. Paris de Puteo deRedintegr. feudi. cap. III. n. 1. & c. 293. n. 7. Wesenb. de feudis. c. 5. n. 9.& 14. Borcholt. c.8. n. 4. Sed hoc libertatem filiis etiam inaequa-liter dividendi non adimit: quia nemo prohibetur iuri & fa-vori suo, si velit, renunciare: quod certè fieri necesse est, cùmex ęquali divisione ipsi fratres tantum habituri non sint, quan-tum ad statum & conditionem suam honestè tuendam & pro-ducendam sufficere possit: econtra, si Dux aliquis moriatur,duobus post se filiis, cùm Ducatu uno, tàm amplo relictis, quiutrique ad tuendum statum suum sufficiat: hoc certè casuDucatus, etiamsi unicus sit, dividendus erit: inquit doctissi-mus JC. Hermannus Vulteius de feudis lib. 1. cap. 8. nu. 36. §. quidenim si quis Dux moriatur: allegans Rolandum a Valle consil. 80.num.18. vol.1.Thesis 12.Sequitur nunc thesis XII. cuius veritas in vulgato Juris a55 xiomate consistit, quod vult, Ea quae sunt merae facultatis,praescriptionem non inducere, vel in consequentiam trahi nonposse: Tyraquellus de Retract. Conventionali. §. 1. n. 22. per l. viampublicam & ibi Bart. & alii. Dd. ff. de via publica: provocare au-tem ad divisionem, & eam vel ęqualibus vel inaequalibus por-tionibus facere, est actus merę facultatis: Itaque unius factumalteri non pręiudicat, ut divisionem vel urgeat, vel non urgeat:aequalem portionem accipiat, vel non accipiat.Succedit thesis XIII. quę cautionem continet, quaThesis 13pater tantum unam, vel etiam plures filias habens, caducita-tem feudi vitare possit: nimirum per impetrationem Caesa-rea