Druckschrift 
Apologia Pro Discursu Vere Juridico : Contra Discursum quasi Juridicum, eiusque Apodixin nuper Francofurti ad Moenum Typis Aemilianis excusam De Controversa Successione Juliacensi, Clivensi, Et Montensi
Seite
24
Einzelbild herunterladen
 

417

Apologia pro24separatim cum Ducatibus Juliæ, & Montium, nec non Co-mitatu Ravenspurgi, tanquam legitimum haeredem ex pater-na linea: & simul cum Ducatu Cliviae & Comitatu Marchiætanquam successorem ex dote uxoris, & gratia Cæsarea, inve-stiverit: sub literis, A. B. tertia verò, quarta & quinta testan-tur, quomodo Ferdinandus, Maximilianus, & Rudolphus se-cundus, Imperatores, Wilhelmum & Joannem Wilhelmum,patrem & filium, annis 1559. 1566. & 1580. simul & coniunctimcum omnibus terris, & dominio in Ravenstein investiverint.Anteriores autem Investiturae vel in Archivis Ducatuum &Comitatuum custodiuntur, vel si quae desiderantur, iniuriâ temporis perierunt. Jam hos Duces & Comites, membra & sta-tus Romani Imperii, ReichsFürsten vnd Graffen / semper fuis-se, & in Comitiis publicis & conventibus praedictis, ius sessio-nis & suffragii habuisse, & omnes principum dignitates usur-passe, & vicissim omnia Imperii onera pro virili sustinuisse,comprobant, Ordinatio Camerae, part. 1. tit. 2. itemque Matricula& Recessus Imperii: Quare alicui mirum videri posset, me hoc,quod omnibus notum est, tanquam dubium, thesibus aliispraemittere: sed mihi hanc necessitatem quorundam homi-num (ex quibus & tu unus es Jurista discurrens) vel inscitia,vel (ne quid durius) affectata quadam ignorantia imposuit,asserentium, has terras non feudales esse, sed allodiales, & pa-trimoniales, quibus os obturandum fuit.Pergo ad thesin secundam, quę horum feudorum naturam& qualitatem exprimit: de ea re nonnihil prolixius erit agen-dum: quia discurrens quasi Jurista, & ii, qui hunc sequuntur,mihi per omnia contradicunt: Interest autem lectoris, harumrerum solidam cognitionem habere, ut in nostra controver-sia, quid verum, quid falsum sit, tantò rectius intelligat.Dixi autem primum, hęc feuda à multis seculis sempermasculina fuisse, & etiamnum esse, non foeminina: quod puto vel ex solis investituris apertè constare: ibi: Vnnd darumbmit