111IV.V.VI.VII.VIII.IX.X.XI.
Apologia pro22Maiora, non Minora: Recta, non impropria: olim antiqua,nunc nova: Dividua, non Individua.Inter hos, & alios Ducatus, vel Comitatus imperii, nul-lam esse nisi ratione sessionis differentiam.Uniones vel coniunctiones horum Ducatuum & Co-mitatuum, tàm particulares, quàm universalem illam, in ann.1511. factam, naturam & qualitatem eorum non mutasse.Semper possessores & dominos harum terrarum, Duces& Comites: ut in aliis rebus, ita etiam in successionibus, nulloalio, quàm Jure Romano communi semper usos esse.Secundum illud, nec fœminas in feudis, nec filias quidemsuccessionis capaces fuisse: nisi ex peculiari gratia & privilegioImperatorum, habilitationem impetrassent.Ipsos autem Duces vel Comites solos, vel etiam cum proce-ribus & subditis suis in successionibus contra ius & consuetu-dines imperii, absque Imperatorum consensu, nihil pacisci,vel testari, vel statuere, vel mandare potuisse.Privilegia verò Caesarea, foeminas ad successionem feu-dalem habilitantia, ad personas, in iis nominatim non compręhensas, nunquam extendi potuisse, & ne nunc quidem posse.Inter plures filios, primogenitum, (si etiam plures essentin haereditate Comitatus vel Ducatus) unum sibi reservasse,alterum fratri secundo, pro parte haereditaria tradidisse.Reliquis (si qui fuerunt) vel per matrimonium, vel perordinem Ecclesiasticum, vel per dignitatem militarem, vel percessionem maternae haereditatis, vel aliorum bonorum allo-dialium, de congruis, & statui suo convenientibus alimentisprospexisse.Atque eo casu, hos iuniores fratres, non quidem ex iureprimogeniturę. (quod in terris hisce nunquam viguit) atqueadeò necessariò: sed ex liberâ voluntate, amore conservandae& propagandae familiae, vel in totum, vel ex parte paternae hae-reditati renunciasse.Que-