Druckschrift 
Apologia Pro Discursu Vere Juridico : Contra Discursum quasi Juridicum, eiusque Apodixin nuper Francofurti ad Moenum Typis Aemilianis excusam De Controversa Successione Juliacensi, Clivensi, Et Montensi
Seite
19
Einzelbild herunterladen
 

Discursu vere luridico19Hoc, tu Jurista discurrens, cùm probè sciveris, mirandumest, quâ fronte & conscientiâ ausus fueris, ea, quae Dd. de illapriore unionis specie tradunt (& verè tradunt) huic poste-riori speciei accommodare, atque ita veritati fucum facere:non est, non est (inquam) hoc boni viri officium.Sed videamus quid praeterea afferas: pagina 49. dicis: harumterrarum Principes iura Maioratus & unionis ante & post ea-rum coalitionem (quam propriè coniunctionem, non coali-tionem, quae nulla unquam fuit, debuisti appellare) per diver-sos actus roborâsse, & confirmasse: de quibus, quales fuerint,speciatim agemus, ne quid intactum relinquamus.Primum autem, Privilegii, quod vulgo unionis vocant,confirmationem, quae ab Imperatore Ferdinando anno 1559.& petita, & impetrata est, in aciem producis, & quidem verbahæc potissimum urges. Wir setzen vnd wollen / daß obbestimbteS. Liebten / Fürstenthumb vnd Lande / Gülch / Cleve / Berg / Marckvnd Ravenspurg / so lang die Succession S. L. Erben von ihrer po-steritet / in abstelgender linien weren vnd vorhanden seyn würd / zu-sammen unirt / vnd gentzlich beyeinander vngesondert / vnd vnzer-trennet bleiben sollen vnd mögen / von allermänniglich vnverhin-dert / &c.Sed hęc confirmatio (ut exordium testatur) ad praece-dentem quandam conventionem, inter Joannem III. Du-cem Juliacensem, & Mariam Juliacensem coniuges initam, seexpressè refert: quare ante omnia scire oportet, quod, & qua-le, hoc sit relatum: siquidem notissimi Juris est, instrumentumrelativum nihil probare, nisi de ipso relato aliquid certi con-stet.Ede igitur, ede discurrens Jurista, relativam illam conven-tionem Joannis Clivensis & Mariae Juliacensis coniugum, utconfirmationum desuper factarum verum sensum & intelle-ctum lector possit assequi: equidem talem, quae istis verbis com-sona sit, nec in Juliacensi, nec in Montensi, nec in Clivensi Ar-C 2