Druckschrift 
Dissertatio altera sive discussio iterata quaestionis : an matrimonio mixto, cujus ante conjunctionem cautiones sunt pollicitae ecclesiasticae, parochus catholicus (salva conscientia) benedicere possit etiam tunc, quando nupturientes modo coram ministro protestantico matrimonialiter contraxerunt?
Entstehung
Seite
28
Einzelbild herunterladen
 

28

Inaudita apud antiquos erant illa verba parochi: Ego vos con-jungo etc., in quibus aliqui ex recentioribus Scholasticis for-mara hujus Sacramenti constituunt, quae tamen dcsiderantur induobus antiquis Ritualibus ms. Beccensis monasterii, in Ponti-ficali Senonensi annorum 300, in 'antiquo rituali Bituricensi etin aliis pene omnibus, quae a nobis postea exbibentur, quibusadjungere possemus Constitutiones Richardi Episcopi Sarumanno 1217 editae Cap. 56., in quibus haec leg-o: (Item prae-cipimus, quod Sacerdotes doceant personas contrahentes hancformam verborum in Gallico vel in Anglico: Ego N. accipio teN. in meam. Similiter et mulier dicat: Ego accipio te in meum.In his enim verbis consistit vis magna et matrimonium contrahi-tur). Quod, ut Reverend. Gerbertus observat, spectato con-tractu verissimum est *). Quod hic testatum dedit vir lectissi-mus Martene ex Ritualibus, id et nos testari possunius ex Con-ciliis, in quibus non ante sextum decimum sacculum , quo Ge-nerale Tridentinum est celebratum, formula dicta: Ego vosconjung-o etc. nobis occurrit. Ipsi pariter Decretorum Colle-ctores omnes hanc formulam ignorant, cum alias ipsis in titulisminutula afferunt. Mirum sane omnibus subire debet, quodhanc formulam, si benedictio nuptialis esset ordinai*ia et pro-pria, nullus Romanorum Pontificum, nullum Concilium, nullusCollcctor canonum, ne dicam praescriberet, sed non commemo-raret, cum tamen sacpissime de benedictione nuptiali agunt.

Quam ergo, inquies, intelligunt benedictionem ? Illam,quam Sacramentarium Leoninum, Gelasianum et Gregorianumpraescribit et his verbis incipit: Paler mundi conditor, na-scentium genitor, multiplicandae originis institutor etc, autquam alii ordines habcnt apud Martene et Gerbert, et incipitverbis: IJeus, qni pofestate virtutis tuae de niliilo cuncla cre-asti elc. ubi initium duntaxat variat, caetcra autem ex Sacra-mentariis romanis sumpta sunt. Diversa ab his est benedictio

*) Liturg. Aleniannic. Disq. V. Cap. V. Tom. II. pag. 513.