27
audcbit, nuptialem benedictionem constitisse ct constarebuisse precibus votivis et sanctificationibus expressis. Quis enimignorat Evaristi Pontificis Yerba, quis Nicolai I. responsa, quitestantur, nuptialem benedictionem peragi precibus Sacerdotumet oblationibus ? Canones quoque Nicaeni, quos adfert Har-duinus in Concil. collect. *), decernunt Cap. 6: „Exigit Deusab omnibus christianis tam viris quam mulieribus, ut matrimo-nia sacris celebrent benedictionibus et precibus, quoniam hismediantibus licita sit virorum et mulierum copula." Et sicsaepe his in canonibus repetitur, quod nuptiarum celebratio fiatbenedictionibus, et precibus. Mitto plura alia, ne in rc notalongius detinear. Nunc autem quis dicat, quibus verbis sancti-ficativis, quibus precibus votivis constet haec quam Doctor Lo-vaniens. ordinariam et propriam dicit benedictionem, formula:Ego vos conjung-o ? Assig^nat tantum, si recte eam intelligo,et quidem ex mente Ecclesiae et Concilii Tridentini, ut infravidebimus, junctos esse Sponsos in facie Ecclesiae in NoniinePatris et Filii et Spiritus S. Non me quidem latet, in aliqui-bus Germaniae dioecesibus addi verba: benedico et ratifico,sed et haec tanquam complementum ordinariae benedictiottisnuptialis quae vel praemissa est, ut in Archidioecesi Coloniensi,vel sequilur, Si quis vero eam tunc dicere velit simplicem,per me licct, sed non ordinariam et propriam: Ordinaria enimet propria merito dicitur, quam Ecclesia ordinarie et propriein nuptiarum celebrationibus adhibere solet; Illa autem for-mula, tantum abest, ut eam Ecclesia adhibucrit, ut prioribussaeculis, nempe ante Scholasticorum actatem omnino fuerit incog-nita. Ipse enim Canonista belga, Zeg«rus Van Espen obser-vavit modo, formulam antedictam: ego vos conjungo etc., re-centioris esse aevi **). Doctissimus tamen Martene latius remdeclarat, ait enim libr. 1. de antiq. Ecclesiae ritibus ***):
*) Tom. I. pag. 511.
*) Tom. I. Jur. eccles. Pait. II. Sect. I. Tit. XII. Cap. 0. n. 11.
4 ) Cap. 9. Art. III. § 6. p. 608. Tom. 11.