Druckschrift 
Dissertatio altera sive discussio iterata quaestionis : an matrimonio mixto, cujus ante conjunctionem cautiones sunt pollicitae ecclesiasticae, parochus catholicus (salva conscientia) benedicere possit etiam tunc, quando nupturientes modo coram ministro protestantico matrimonialiter contraxerunt?
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

Domini Eximii H. J. Feye Lovaniensis Recensioprioris Dissertationis.

ln recens (1846) Dusseldorpii edita Dissertatione inquiritAuctor Dr. Binterim: An parochus catholicus, salva conscientiabenedicere possit matrimonio mixto, caeteris postuiatis eccles.instructo, etiam tunc, quando matrimonium modo contractunifuerit ritu protestantico ab ejusdem confessionis ministro ?Auctor respondet, sicut debuit, negative, sed proponit regulasquasdam discipliuares, tanquam principia generalia pro celebra-tione matrimoniorum mixtorum, quae in patria quidem auctorisobservantur, non alium tamen, quam localem valorem sibi vin-dicant; quae nos, ut haec conscriberemus, praeprimis moverunt.

Ad Binterimii opinionem explicandam praemittendas ar-bitramur quasdam notiones praeliminares, quibus adjiciemusnostram cum probationibus sententiam. Ergo ad rem.

Assistentia parochi potest esse passiva et activa. Priornihil aliud est, nisi simplcx Sacerdotis praesentia absque omnireligioso ritu. Assistentia activa secum habet in celebrationematrimonii plures caeremonias, quas inter etiam comprehenditurbenedictio nuptialis. Haec est autcm solemnis et adhibetur