29
Sacramentarii Oallicani apud Mabillonium celeberrimum *).Praeter hanc benedictionem nuptialem christiana antiquitas nul-lam aliam novit, haecque fiebat regulariter infra Missam. Ex-tra Missam enim rarissime antiquitus celebrabatur actio nuptia-lis. „Postea tamen, ut Binghamus docet**), quum leges fie-rent christianae, nec statim aliqua daretur expressa regula, quageneratim omnes compellerentur nuptias sub benedictione cleri-corum celebrare; sed adhuc aliae viae essent licitae, tanquamsufficientes ad matrimonium faciendum legitimum sine ea; ho-mines ab institutis majorum desciscere coeperunt, alii quidemex hac, alii ex alia ratione, donec prisca et vetusta nuptias ce-lebrandi ratio inter christianos gradatim despiceretur et neglige-retur." Attamen nostra est opinio, quod si quis sacerdos nu-ptiis extra Missam interfuit et benedixit, ea hoc in actu ipseusus fuerit benedictione, quam habet Sacramentarium.
Observandum porro est, quod in illis ordinibus, qui antesextum decimum saeculum sunt editi et apud Martene leguntur,in quibus formula: Ego vos conjungo etc. occurrit, ipsa nonut benedictio ponatur, sed ut declaratoria conjunctionis factae;post hanc tunc sequebatur benedictio nuptialis vel infra velextra Missam. Consulas, velim, Ordinem VII. apud Martene,qul est Rotomagensis, Ordinem XII. , qui est Lemovicensis,Ordinem XIII. Rhemensem, tandem Rituale Mediolanense Ord.XV. Hos anno 1494 excepit Albertus Castellanus Ord. Prae-dicat. in Rituali, quod inscripsit Sacerdotalis, a se confecto, inquo haec leguntur verba: „ Contrahentibus rcspondentibus senec affines, nec consanguineos etc. Sacerdos pronuntiet verba,quae sunt forma hujus Sacramenti: Ego vos conjungo." Nul-lam autem hic Sacerdotalis obtinuit Auctoritatem, ut Papa Be-nedictus XIV. in Epistola ad Cardinal. Guadagni anno 1755exarata et libr. VII. de Synod. Dioeces. Cap. 15. observat.
*) Musei. Italici Tom. I. pag. 388.**) Origin. et Antiquitat. eccles. Tom. IX. libr. 22. C. 4. pag. 339.