344
Nr. 380.
Der Bitter Heinrich von Ossendorf, der von der Stadt Köln für einebestimmte Zeit aus der Gefangenschaft entlassen wird, stellt eilf be-nannte Bürgen für seine rechtzeitige Rückkehr. — 1292, 20, October.
1292 Universis presentes litteras visuris et audituris nos Winricus deVischenich, Theodericus de Asvelt, Thilinannus de Lunreke, Gerardusde Hockendorp, Henricus de Ossendorp, milites, Johannes dictus Bunne-kowere, Henricus dictas Grin, Schillinc de Salice, Johannes de Vul-ture, Alexander de Belle et Otto frater eius notum facimus, quod nospro Henrico dicto de Ossendorp milite de Bunna fideiussores nos con-stituimus apud consules civitatis Coloniensis pro trecentis marcis Co-loniensium denariorum usualiiim et dativorum et urveda ipsis faciendaab eodem, pro quibus nobis ipsum excrediderunt a captivitate exnuncad quindenam a festo purificationis beate Marie virginis proximo nuncfuturo computandam, tali modo, si idem Henricus ipso termino velillo, ad quem forsitan induciatus fuerit, non redierit Coloniam in de-tentionem captivitatis sue, quod nos moniti ex parte consulum pre-dictorum intrabimus Coloniam ad iacendum in uno honesto hospitionon dormiendo de nocte more bonorum fideiussorum, a iacentia huius-modi non recessuri nee aliquis nostrum partem suam solvendo libe-rabitur ab eadem, donec ipsis consulibus de predictis trecentis marcisper nos fuerit plenarie satisfactum et urveda predieta prestita sit ipsisab eodem, et quamdiu idem H. vineulis non est inclusis, fatemur nosobligatos esse pro eodem fraude et dolo penitus in hiis exclusis. Incuius rei testimonium nos Winricus de Vischenich et Henricus Grinpredicti sigilla nostra duximus presentibus apponenda, sub quibussigillis nos alii sigilla non habentes obligamus nos ad premissa, hocexpresso, quod Gerardus de Hockendorp predictus unum famulum bonenationis cum equo ponere poterit ad iacendum loco sui.
Datum anno domini mcc nonagesimo seeundo, in vigilia beatorumundeeim virginum.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das eine runde Siegel hat die Umschrift:S. Winrici de Visschenich militis, das andere dreieckige: Henrici liberi Grin civis Col.