343
Nr. 379.
König Adolf beauftragt den Herzog Johann von Brabant, wenn jeBitter Heinrich von Vorst oder dessen Erben eine Befestigung zu Vorstanlegen würden, sieh solchem Beginnen zu widersetzen und die etwaerrichteten Werke bis auf den Grund zu zerstören. — Köln, 1292,
11. October.
Adolphus dei gratia Romanorum rex semper augustus illustri Jo- 1292hanni Brabantie, Lotharingie et Lymburgensi duci principi suo dilectogratiam suam et omne bonum. Expedit reipublice nosciturque cunctishominibus salutare talia loca suis munitionibus penitus annullari, perquas multiplex flagitium, varia dampnorum genera et ad multorum dis-pendia utpote prede, spolia multiphariam committantur et in quibusfacinorosis hominibus dabatur materia malignandi. Ad hoc habito re-spectu tibi ac aliis imperii fidelibus cupimus esse notum, quod nos,qui tenemur ex officii debito malitiis hominum obviare perpetua pro-hibitione, ex certa scientia dampnamus, ne in evum Heinricus milesdictus de Vorste vel aliquis eius heres vel quicumque alius cuius-cumque conditionis fuerit sive status aliquod castrum, munitionemseu fortalitium vel aliquid aliud, quo locum aliquo modo fortificet,presumat in loco qui dicitur Vorste, edificare vel construere in fu-turum. Quare sinceritati tue committimus et mandamus precise vo-lentes, quatinus si quisquam fuerit, qui ausu temerario nostre prohi-bitioni contrarius attemptaverit in dicto loco Vorste aliquod castrumvel munitionem ut predictum est construere vel erigere, invocato au-xilio fidelium imperii talem vel tales edificantem vel edificantes pro-hibeas atrociter, opus diruas, ut nulle reliquie operis maneant superterram. Transgressores autem huius nostre prohibitionis pena centumlibrarum auri mulctamus, quarum mediam partem volumus cederenostro fisco, aliam partem tibi pro expensis executionis commodiusfaciende. In cuius rei testimonium presentes litteras maiestatis nostresigillo fecimus communiri.
Datum Colonie quinto idus octob., indictione sexta, anno dominimcc nonagesimo secundo, regni vero nostri primo.
Nach dem Original im Stadt-Arcbiv. Das Siegel sehr verletzt.