Druckschrift 
3 (1867)
Entstehung
Seite
524
Einzelbild herunterladen
 

524

Nr. 550.

Johannes vom Hörne kauft von den Erben des Johannes Raitze für

500 Mark die Hälfte des bei der Münze gelegenen Erbes zu der

Hälfte, die er bereits durch seine Frau Florette besitzt, und erhält

vom Erzbischofe die Belehnung. 1308, 15. Februar.

1308 Universis presentes litteras visuris et audituris nos Johannes Raitzesancti Lamberti Leodiensis, Rutgerus sancte Marie ad Gradus Colo-niensis ecelesiarum canonici, Theodericus dictus Gyr scabinus Colo-niensis, Beatrix eius uxor et Arnoldus dictus Raitze, liberi et heredesbone memorie quondam Johannis dicti Raitze militis scabini Colo-niensis notum facimus, quod nos de coinnnini et unanimi nostra vo-luntate vendidinius, tradidimus et remisimus Johanni de Cornu sororionostro et Florette sorori nostre eius uxori ementibus sibi erga nospro certa summa pecunie, videlicet quingentis marcis Coloniensis pa-gamenti, quas nos ab eis recepisse et nobis plene solutas esse recog-noscimus, medietatem hereditatis site circa monetam Coloniensem,sicut ipse dictus quondam Johannes Raitze miles pater noster ipsamhereditatem in sua habuit proprietate, cuius etiam hereditatis aliammedietatem idem dictus quondam Johannes pater noster predicto Jo-hanni de Cornu sororio nostro cum dicta Floretta sorore nostra deditseu donavit in donationem propter nuptias, et renunciamus pure,simpliciter et de piano super dicta totali hereditate per presentes,sicut et renunciavimus in presentia reverendi patris et domini nostridomini Henrici Archiepiscopi Coloniensis, qui sepedicto Johanni sororionostro dictam totalem hereditatem concessit ratione homagii, ac ali-orum plurium fidedignorum, ita quod ipsi Johannes de Cornu et Flo-retta dictam totaleui hereditatem iure et sine contradictione optine-bunt et divertere poterunt quoeumque voluerint. Super hiis in testi-monium ego Johannes canonicus sancti Lamberti Leodiensis predictussigillum meum pro me et ego Theodericus dictus Gyr sigillum meumpro me et dicta uxore mea duximus presentibus apponenda. Ego veroBeatrix uxor sigillo dicti Tb., mariti mei in hac parte, nos etiamRutgerus et Arnoldus predicti sigillum officialitatis curie Coloniensispro nobis rogavimus presentibus appendi litteris in testimonium pre-missorum omnium, quod et nos officialis curie Coloniensis ad precesdictorum Rutgeri et Arnoldi presentibus apposuimus in testimoniumpremissorum omnium.