338
1292 clesia Coloniensis computabunt in sortem; si vero huiusmodi compo-sitionem intervenire non contingeret ista vice, idem archiepiscopus etecclesia Coloniensis duo milia marcarum et nos residuam pecuniam infrafestum purificationis proximo futurum conquiremus et assignabimuscomiti de Spaynbeim antedicto pro liberatione castri Werdensis pre-dicti, quam pecuniam, si idem comes acceptare nollet, nos eundemcomitem, terram et bomines suos hostiliter invademus nee a persecu-tione ipsius desistemus, castra et munitiones contra ipsum construendo,suas') munitiones expugnando, quousque castrum Werde assignet ar-chiepiscopo, suis successoribus et ecclesie Coloniensi, ad quod archi-episcopus, successores sui et ecclesia Coloniensis nos pro viribus ad-iuvabunt; pacem etiam et treugas cum ipso non inibimus sine volun-tate et consensu expresso ipsius arebiepiscopi et ecclesie Coloniensis,nee ipse archiepiscopus id faciet vice versa. Idem etiam archiepi-scopus de sorte quoad reeepta de castro Werdensi nichil tenebiturdefalcare, quousque duo milia marcarum, pro quibus similiter idemcastrum remanebit obligatum, fuerint ipsis archiepiscopo et ecclesieColoniensi persoluta. De redditibus vero et obventionibus castriCocheme et aliarum munitionum et bonorum predictorum ut dictumest obligatorum in sortem nichil 2 ) computabitur, quia vix sufficiuntad custudiam, conservationem et expensas, libero etiam introitu etexitu nobis et successoribus nostris contra nostros et imperii inimicosin dictis castris et munitionibus, si necesse fuerit, reservatis. Premissasiquidem omnia et singula promisimus et presentibus promittimus fidesuper eo prestita corporali inviolabiliter observare ac etiam terminareinfra dominicam qua cantatur Invocavit omni dolo et fraude exclusis.Et nichilominus inclitus Eopertus filius noster cum decem militibushonestis viris intrabit Andernacum tamquam obses inde non recessu-rus, donec promissa fuerint adimpleta, hoc condicto, quod si nobispromissis non adimpletis migrare contingeret ab hac luce, extuncdictus filius noster et alii secum iacentes erunt ab obstagio huiusmodiet observatione omnium premissorum relevati, liberi et absoluti. Incuius rei testimonium et evidentiam pleniorem presentes litteras ex-inde fieri feeimus et magestatis [sie] nostre sigilli munimine roborari.Datum Colonie id. septemb., indictione quinta, anno domini mccnonagesimo seeundo, regni veco nostri anno primo.
Aus dem Copiarium Mscr. A. XIT, 4, f. 2, im Stadt-Archiv.
') Die Handschrift hat: suos.
2 ) nichil fehlt in der Handschrift.