164
1280 Item notum sit etc., quod predictus Scherfgin miles donavit etremisit conventui.raonasterii sancti Pantaleonis sex solidos Colonien-ses in medietate prediete domus et aree vocate Aquis, quorum me-dietas ipsis singulis annis solvetur in nativitate domini et reliquamedietas in nativitate beati Johannis baptiste cum omni captioneprescripta, quos sex solidos predictus Gerardus filius Gerardi Scherf-gin vel eius heredes redimere possunt pro quinque marcis Colonien-sibus, contradictione qualibet non obstante.
Item notum sit etc., quod predictus Gerardus Scherfgin miles do-navit et remisit post mortem suam Gerardo dicto Scherfgin militifilio suo et Elyzabeth uxori sue bona sita apud Waltrappe et Nois-senburg, que tenet ratione homagii a domino arcbiepiscopo Coloniensi,item bona sita apud Menginnich, que fuerunt patris et matris eius-dem Gerardi, et que tenet ratione homagii a domino proposito maiorisecclesie Coloniensis, item bona sita apud Husen prope Toirnich, quefuerunt patris et matris sui, item 13 iurnales terre arabilis, quisunt eigen, siti apud Menginnich et quos ipse Gerardus et uxor suaGuderadis insimul sibi comparaverunt, tali conditione apposita, siprolem genuerint, illius sit et sie de puero ad puerum cadet, et siultimum ex eis, antequam ad annos legitimos pervenerit, mori contigeritet dieta Elyzabeth maritima eius Gerardum supervixerit, ipsa Ely-zabeth usumfruetum in dieta hereditate optinebit et post mortemeius dieta hereditas ad proximos heredes dicti mariti eius Gerardilibere et absolute devolvetur, contradictione qualibet non obstante.Et sciendum, quod dicti Gerardus filius Gerardi Scherfgin et uxorsua Elyzabeth renunciaverunt et effestueaverunt super omnibus bonismobilibus et immobilibus, que dictus Gerardus Scherfgin nunc habetvel in posterum est habiturus. Et premissa omnia dictus Gerardusin vita sua mutare potest, si -voluerit, contradictione qualibet nonobstante.
Item notum sit etc., quod Gerardus Scherfgin miles donavit etremisit Guderadi filie sue et Ottoni dicto Balg filio Reinardi Balgmarito eius in dotem sive in donationem propter nuptias 300 mar-cas Colonienses minus 10 marcis, quas idem Gerardus ipsis persolvit,exceptis 150 marcis Coloniensium denariorum, pro quibus idem Ge-rardus ipsis 0. et G. assignavit 15 marcas Coloniensium denariorum re-cipiendas singulis annis in hereditate subscripta, videlicet 6 marcas Co-lonienses in illa mansione, que sita est in angulo ex opposito rintzhu-dere, item 6 marcas Colonienses in domo et area vocata wolsac exceptacoquina, item 3 marcas Col. in cubiculo sito in beggirgassen subtus