Druckschrift 
3 (1867)
Entstehung
Seite
163
Einzelbild herunterladen
 

163

licet duas marcas in nativitate domini vel infra octo septimanas 1280postea sine captione, item duas marcas in nativitate beati Johannisbaptiste vel infra octo septimanas postea sine captione secundumconditiones superius expressas, ita quod iure et sine omni contra-dictione optinebunt, et dicti pueri videlicet Elysabetb et marituseius Ludewicus et Hadewigis et maritus eius Jobannes Overstolz re-nunciaverunt et effestucaverunt super omnibus bonis mobilibus etimmobilibus, que dictus Gerardus Scberfgiu nunc babet vel in poste-rum est habiturus, ad manus Gerardi Scberfgin predicti, expressum,quod Gerardus Scberfgin miles filius dicti Gerardi Scberfgin et uxorsua Elysabetb vel eorum heredes erga predictos Elyzabeth, Hade-wigim et maritum eius Jobannem Overstolz vel eorum beredes redi-mere possunt quamlibet marcam pro 13 marcis sine omni contra-dictione. Et bec premissa omnia dictus Gerardus Scherfgin in vitasua mutare potest, si voluerit, contradictione qualibet non obstante.Item notum sit etc., quod predictus Gerardus Scberfgin miles do-navit et remisit cum Gertrude filia sua conventui de Dunewaldeordinis premonstratensis dyocesis Coloniensis duas marcas Colonienseshereditarii census soluendas singulis annis de medietate domus et areevocateAquis terminis infrascriptis, videlicet unam marcam in nativitatedomini et aliam in nativitate beati Jobannis baptiste cum omni captioneprescripta, ita quod iure et sine omni contradictione optinebunt. Etsciendum, quod dictus Gerardus filius dicti Gerardi Scberfgin militiset uxor sua Elyzabetb vel eorum heredes erga predictum conventumde Dunewalde redimere possunt, quandocumque voluerint, quamlibetmarcam pro 12 marcis Coloniensibus sine omni contradictione. Itemdonavit et remisit eidem conventui pro remedio anime sue et Ger-trudis uxoris sue, patris et matris et parentum suorum unam marcamhereditarii census, cuius medietas de, dieta medietate domus et areevocate Aquis solvetur in nativitate domini et reliqua medietas innativitate beati Johannis baptiste singulis annis cum omni captioneprescripta, quam marcam Gerardus filius predicti Gerardi Scberfginvel sui heredes erga predictum conventum redimere possunt pro18 marcis Coloniensibus sine omni contradictione. Item donavitet remisit Gertrudi filie sue sanctimoniali in Dunewalde ad tempusvite sue sex solidos Colonienses in dieta medietate domus Aquis,quorum medietas in nativitate domini et reliqua medietas in nativi-tate beati Johannis baptiste cum omni captione prescripta. Et dietaGertrude defuneta dicti sex solidi Colon, ad predictum Gerardumfilium Gerardi Scherfgin predicti vel suos heredes libere et absolutedevolventur sine omni contradictione.

11*