182
1330 nam et postea per imperatriceni Theophaniarn imperatoris Ottonis tertiimatrem a Koma Coloniam ad nos translati trecentis et quadragintaannis apud nos sunt recondite et nunc dei nutu precipue et proptercausam evidentem a capsa, in qua erant recondite, excepte et apertefideli populo ad excitandam devotionem, ut in sancto suo martyre ho-norificetur et laudetur deus, ad videndum ostenduntur, cuius a passioneusque nunc cum sint mille et viginti anni, suis tarnen meritis apudChristum exigentibus ipsius reliquie adeo pretiose videntur et recentes,ac si non longo temporis intervallo mortem subierit temporalem; namcaput cum barba, cervicem passionis adliuc sanguine infectam, brachiaet manus, scapulas pelle et carne protectas, pectus cum tractibus laterumet spina dorsi cum renibus videmus J ); pannus etiam, quo sacrum corpuseius trecentis et quinquaginta annis apud nos involutum et contectumad instar nivis candidus et incorruptus est, sicut impositus sit recenter.Preterea de miraculis et signis nunc noviter per divine misericordielargitatem apud nostram ecclesiam magnifice factis veritatem vobisduximus intimandum: a dominica enim die ante festum nativitatissancti Johannis Baptiste anno domini 1327 usque nunc eius reliquiesancte et venerande populo publice ostendebantur, tarn paralitici quamalii claudi, cruribus incurvati, alii contracti, alii super terram reptantes,alii gibbosi dorso et -incurvati, alii coeci, alii coeci nati, alii demoniaci,alii manci, alii febricitantes et diversis aliis languoribus oppressi etplures mortui et aquis suffocati ad numerum quingentarum et ampliuspersonarum utriusque sexus meritis ipsius s. Albini per divinam miseri-cordiam et largitatem apud nostram ecclesiam sunt curati. Non solumautem a languoribus hominum, sed etiam in palefridis equis et iumentiscurationis et sospitatis gratia est multipliciter ostensa testimonio nonsolum nostro sed multorurn fide dignorum et totius civitatis Coloniensiset circumiacentis patrie pulchro et vero testimonio possunt veraciter ap-probari. Super quo dignum et iustum est sanctam et individuam trinitatemper totum orbem christianum de hiis misericordie sue gratiis ac bene-ficiis honorari et laudari, quod nostris temporibus talia magnifica suemisericordie beneficia percipere nos dignetur. Hoc vobis nostro subsigillo scribimus ad excitandam devotionem plebi fideli vestris in eccle-siis predicando.
Datum in vigilia penthecostes, anno domini millesimo trecentesimotricesimo.
Aus Gelenii farrag. t. X f. 21.
') videmus fehlt in der Handschrift.