Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

PHILOSOPH. LIB. VI.445Natiuos esse deos, longis interuallis orientes, occidentesqueeosque innumerabiles esse mundos. 1. de nat. deor.Infinitatem naturae esse, è qua omnia gignuntur. In Luc.Anaximenes.Anaximenes Euristrati filius, Milesius Anaximandri audi-tor, censuit acra Deum, eumque gigni, esseque immensum & infini-tum, & semper in motu. primo de natura Deor. sed ea quae ex eoorirentur, definita gigni autem terram, aquam, ignem, tum ex ijsomnia, in Luc.Antipater.ANTIPATER Tyrius Stoicus fuit, summus in Diale-cticis, sed opiniosissimus. Reprehensus est, quod multus fuisset indisputando cum Academicis, praesertim cum id minus subtiliterfaceret, & nulla ratio esset cum ijs, qui nihil probarent, disputan-di. Duos libros scripsit de Diuinatione, in qua probanda qua ra-tione usus sit, uide primum de Diuinatione. Athenis tandem mortuus est. Censuit uerò duo praecepta à Panaetio praetermissa, ua-letudinis curationem, & pecuniae. 2. Offic.Antisthenes.ANTISTHENES Antisthenis filius, Atheniensis fu-it, homo acutus magis, quàm eruditus ab eo, qui patientiam & duriciem in Socratico sermone adamarat, Cynicorum primûm, de-inde Stoicorum pene Cynicorum secta profecta est. Quorum ratio tota est eijcienda est enim inimica uerecundiae, sine qua nihilrectum esse potest, nihil honestum reprehendunt enim & irri-dent, quod ea, quae turpia re non sint, uerbis flagitiosa dicanturilla autem, quae turpia sunt, nominibus appellentur suis, ut est. 1.Offic. Inter cetera in eo libro, qui Physicus inscribitur, censuitPopulares deos multos, naturalem unum esse, 1. de NaturaDeorum.Archytas Tarentinus.Archys