PHILOSOPH. LIB. VI.439ligentissimè scripsit. In quibus, ait Cicero. 1. de Naturadeorum,facit Socratem disputantem, formam Dei quaeri non oportere,eundemque & solem & animum deum dicere, & modo unum, tumautem plures deos: quae sunt ijsdem in erratis ferè, quibus ea, quaede Platone diximus. & 2. & 3. de Nat. deorum. Quaerit apudxenophontem Socrates, unde animam arripuerimus, si nulla fue-rit in mundo. Cyrum scripsit, non ad historiae fidem, sed ad ef-figiem nostri imperij, ut est in 1. Epist. ad Qu. fratrem. Cuiussumma grauitas ab illo philosopho cum singulari comitate con-iungitur. Quos quidem libros non sine caussa Aphricanus de ma-nibus ponere non solebat. Nullum est enim praetermissum in ijsofficium diligentis, & moderati imperatoris. Persarum in ijsuirtus exponitur quos negat ad panem adhibere quidquam prae-ter nasturcium. Somnia scribuntur, quorum exitus mirabiles ex-titerunt. Cyrum uero antiquissimo sepulturae genere uti facitredditur enim terrae corpus, & ita locatum, ac situm, quasi operi-mento matris obducitur. Ceterum de eo sermone, quem Cyrusmoriens habuit, de Oeconomico libro, de Agriculturae laudibus,lege Ciceronem de senectute. Quali autem sermone usus sit, idemexplicat in Oratore his uerbis. Nactus sum qui xenophontis si-milem esse cuperet: cuius sermo est ille quidem melle dulcior, sedà forensi strepitu remotissimus. & 2. de Oratore. A philosophiaprofectus princeps xenophon Socraticus ille, post ab AristoteleCallistenes comes Alexandri, scripsit historiam: & hic quidemRhetorico penè more, ille autem superior leniore quodam sonoest usus, & qui illum impetum Oratoris non habeat, uehemensfortasse minus, sed aliquanto tamen est ut mihi quidem uideturdulcior. Idem Cicero eius has sententias Latine expressit.Esse aliquam mentem ex ipsa hominum solertia, & eam qui-dem acriorem, & diuinam. unde enim hanc homo arripuit, si nulla fuerit in mundo? de Nat. deor.Animum immortalem & deum non apparere, sed ex ijs rebusquas gerit, intelligi qui cum omni admistione corporis liberatus,purusEe 4
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten