Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

PHILOSOPH. LIB. VI.433PHILO Antiochi magister, uir magnus fuit, & Acade-miae nouae patrocinium suscepit. Cumque ille, cum Atheniensiumoptimatibus Mithridatico bello domo profugisset, Romamque uenisset, Ciceronem habuit auditorem. Negabat duas Academi-as esse, erroremque eorum, qui ita putabant, uehementissime coarguebat. Alio tempore Rhetorum praecepta tradere, alio Philosophorum instituit, atque harum caussarum, quae uniuersae sunt, ueltemporibus, locis, ac rei definitae, cognitionem, exercitationemquecelebrauit. Epicureos uero ferre non poterat aspernari molles, etdelicatas uoluptates. Summa enim memoria pronunciabat pluri-mas Epicuri sententias ijs ipsis uerbis, quibus erant scriptae. Porro à Catullo reprehensus est. Dum enim, ait Cic. 1. Acad. nouaquaedam commouet, quòd ea sustinere uix poterat, quae contraAcamicorum pertinaciam dicebantur, & apertè mentitur, et,ut docuit Antiochus, in idipsum se induit quod timebat. Cumenim ita negaret quidquam esse, quod comprehendi posset, id enimuolumus esse acatalipton, si illud esset, sicut Zeno definiret, taleuisum, iam enim hoc pro phantasia uerbum satis hesterno sermo-ne triuimus, uisum igitur impressum, effictumque ex eo unde esset,quale esse non posset, ut ex eo unde non esset, id nos à Zenone de-finitum rectissime dicimus &c.Antiochus.ANTIOCHVS Philonis, ut dixi, auditor, cum ingenio,scientiaque excellere putaretur, cum Lucullo quaestore fuit, et postaliquot annos imperatore, ut est in Lucullo Ciceronis ubi deAntiocho multa, quae hic breuitatis caussa omisimus, uarie dicuntur, & aliquot locis reprehenditur, quod cum Academicum se ueterem profiteretur, tamen à disciplina ueteris Academiae desci-sceret, quae censebat sapientem interdum opinari: & inconstan-tiae notatur, quòd cum Academiam nouam diu laudasset; posteauituperauerit. Qua in re uidebatur nominis Academiae ueterisdignitatem, cum a re desciscer et retinere uoluisse, quòd erant quiillumEE