Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

PHILOSOPH. LIB. VI.421Mundum non eſſe ortum, quod nulla fuerit nouo conſilio ini-tio tam praeclari operis inceptio. In Luc. 4. & 1. Tusc.Quintum esse genus uacans nomine, e quo sint astri, men-tesque singulares, quatuor elementorum dissimile. 1. Academ. &1. Tusc.Animum entelechian nouo nomine, id est quandam continuatam & perennem motionem. 1. Tusc. Vide 1. de diuina. de animoin Eudemi somnio.Qu e mouentur aut natura moueri omnia, aut ui, aut uolun-tate. 2.de nat.deo.Ortum quorundam animalium in igne uel aethere, quòd sit adgignenda animalia aptissimus. 2. de nat. deo.Somnia fieri ex reliquijs inhaerentibus earum rerum, quas ui-gilans gesseris, aut cogitaris. 2. de Diuin.Omnes ingeniosos, melancholicos, habere etiam aliquid in animis praesagiens ac diuinum. I. Tuscula.Apud Hypanem fluuium, qui ab Europae parte in pontum in-fluit, bestiolas quasdam nasci, quae unum diem uiuant. I. Tusc.Grues cùm loca calidiora petentes maria transmittunt, trianguli formam efficere eius enim summo angulo aerem ab aduersopelli deinde sensim ab utroque latere tanquam remis, ita penniscursus auium leuari. 2. de Nat. deor.Omnia quae secundum naturam sint, bona, quae autem contra,mala. Diuitias, bonum. 4. de Finib.Honestatem non solùm expetendam, sed omni pondere grauiorem esse habendam, quàm reliqua omnia. 3. Offic.Virtutem ad supplicium cum beata uita in taurum descende-re.3.Tusc.Rhetoricam quasi ex altera parte respondere dialecticae. inOrat.Tribus in generibus rerum uersari rhetoris officium, demon-stratiuo, deliberatiuo, iudiciali. 1. de Iuuent.In deliberatiuo finem esse utilitatem, 2. de Iuuent.IaDd 3