Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

411PHILOSOPH. LIB. VI.ad cognitionem rerum transtulit. Cumque ubi quid esset, quoddisci posset, eo iudicaret ueniendum, ultimas terras peragrauit,Aegyptum lustrauit, & Persarum Magos adijt, difficiles Barbarorum regiones pedibus obijt, multa maria transmisit. Venit eti-am Phliuntem, & cum Leonte principe Phliasiorum doctè &copiose quaedam disseruit, non sine admiratione eius ingenij &eloquentiae. Philosophi nomen primus inuenit, cùm ante eum sa-pientes & haberentur, & nominarentur, qui in rerum contem-platione studia ponerent. Inde Superbo regnantem, in Italiam, inqua fuit temporibus ijsdem, quibus L. Brutus patriam liberauittenuitque magnam Graeciam cum honore & disciplina, tum etiamauctoritate: ac eam & priuatim & publicè exornauit praestan-tissimis & institutis & artibus. Locus, sedesque, ubi uitam edidit,in Metaponto est. Doctrina uero cùm longe lateque flueret, Ro-mam permanasse dicitur, idque cum coniectura probabile esse,tum quibusdam etiam uestigijs indicari ait Cicero. Quis enimest, qui putet, cùm floreret in Italia, Graecia potentissimis & maximis uiribus ea quae magna dicta est, in hisque primum ipsius Py-thagorae, deinde postea Pythagoreorum tantum nomen esset, utnulli alij docti uiderentur, Romanorum ad eorum doctissimasuoces, aures clausas fuisse? Quinetiam arbitratur propter Py-thagoreorum admirationem, Numam quoque regem, etsi annispermultis ante fuit, quàm Pythagoras, Pythagoreum à poste-rioribus existimatum. Nam cum Pythagorae disciplinam, & in-stituta cognoscerent, regisque eius aequitatem, & sapientiam a maioribus suis accepissent, aetatem & tempora ignorarent propteruetustatem, eum qui sapientia excelleret, Pythagorae auditoremfuisse crediderunt. Pythagoreos autem, qui Philosophi Italici nominantur, carminibus solitos esse dicunt & praecepta quaedam occultius tradere solebant enim multa celare alienos, & mentessuas à cogitationum intentione cantu, fidibusque ad tranquillita-tem traducere. Praeterea si quid affirmarent in disputando, cumex ijs quaereretur, quare ita esset, respondere solitos, ipse dixit.1pſe