PHILOSOPH. LIB. VI.409Deum esse mundum, eumque animantem, & ratione praeditumnihil enim posse effici ab eo, quod esset expers corporis. 1. Acad.Sensus iunctos esse è quadam quasi impulsione oblata extrin-secus, quam nos uisum appellemus licet. 1. Acad.Quae uisa sunt, & quasi accepta sensibus, assensionem adiun-gere animorum, quam esse uult in nobis positam & uoluntariam.1. Academ.Visis non omnibus adiungendam fidem, sed his solum, quae propriam quandam haberent declarationem earum rerum quae uide-rentur. Id autem uisum, cùm ipsum cerneret comprehensibile.Quod cum acceptum iam, & approbatum esset, comprehensio-nem arpellari, similem his rebus quae manu prenderentur. 1. Aca.Quod erat sensu comprehensum, idipsum sensum appellari, &si ita erat comprehensum, ut conuelli ratione non possit, scienti-am sin aliter, inscientiam, ex qua existeret opinio, quae est imbe-cilla & cum falso, incognitoque communis. Sed inter scientiam, etinscientiam comprehensionem collocari, eamque neque in rectis ne-que in prauis numerari, sed soli credendum esse. 1. Acad.Sensibus fidem tribuendam, quòd comprehensio facta sensibus& uera esset & fidelis. 1. Acad.Naturam quasi normam scientiae, & principium sui dedisse,unde postea notiones rerum in animis imprimerentur, è quibusnon principia solùm, sed rationes quaedam ad rationem inuenien-dam uitae reperiuntur. I. Acad.Errorem & temeritatem & ignorantiam, & opinionem etsuspicionem à uirtute sapientiaque remouendam. 1. Acad.Naturalem legem diuinam esse, eamque uim obtinere recta imperantem prohibentemque contraria. 2. de Finib.Rationem quandam per omnia pertinentem naturam ut di-uinam esse. Astris hoc idem tribuendum, tum annis, mentibus, animorumque mutationibus. 1. de natu. deor.Mundum animantem ratione regi, sapientem, alioqui ex senon posse animantem, compotemque rationis procreare. 2. & 3. deIpsiusC 6 5nat.deo.
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten