PHILOSOPH. LIB. VI.595ai quaedam aspergere. Cuius rei fidem facere aiunt dialectica,quae usurpat, in quibus Platonicum, aut Aristotelicum nihil pro-be agnoscas. Verum dicamus articulate, quoad fieri poterit dePeripateticis & Academicis, tum de ceteris, quorum a Cicero-ne praecepta notata sunt, & quaedam Latinè expressa,Academici & Peripatetici.ACADEMICI & Peripatetici ueteres rebus congruentes, ait Cicero, nominibus differebant. Nam cum Speusippumsororis filium philosophiae quasi haeredem reliquisset Plato, duosautem praestantissimos studio, atque doctrina xenocratem Chalcedonium, & Aristotelem Stagiritem: qui erant cum Aristotele, Peripatetici dicti sunt, quia disputabant inambulantes in Lycio. Illiaut qui Platonis instituto in Academia, quod est alterum gym-nasium, erant, secum & sermones habere soliti, ex loci uocabulonomen habuerunt. Quibus tamen nec suae ambulationes defue-runt. nam in spaciorum umbraculis arboribus opacorum, quae àCicerone curricula multiplicium uariorumque sermonum appellan-tur, plerunque inambulantes de philosophia disputabant. Nihiligitur, ut dixi inter Peripateticos, & illam ueterem Academiamdifferebat. Abundantia quadam praestabat Arist. Sed idem fonserat utrisque, & eadem rerum expetendarum, fugiendarumque partitio. De quibus multae sunt illustres laudes. 4, & 5. de Finib. bonorum & malorum. quod eum locum, quem ciuilem recte appella-turi uidemur Graece politicon, grauiter & copiosè tractarint.Vnde etiam olim propter eximiam rerum maximarum scientiamà Graecis politici philosophi sunt appellati quòd multa de Rep.scripserint, multa de legibus, multa non solum praecepta in artibus,sed etiam exempla in orationibus bene dicendi reliquerint. Pri-mum enim illa ipsa, quae subtiliter disserenda erant, politè, aptequedixerunt cum definientes, tum partientes deinde ea, quae requirebant orationem ornatam, et grauem, magnificè sunt dicta ab illis,splendide de iustitia, de fortitudine, de amicitia, de aetate degendadephilos
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten