Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

DEMOST. LIB. V.387Vt quemadmodum ille paratum habet exercitum profligan-dae, & in seruitutem redigendae uniuersae Graeciae, sic uos salutarem & auxiliarem omnibus paratum tanquam in procinctu ha-beatis. non enim fieri potest ut mittendis subsidijs unquam quid-quam rectę commodeque geratur. Ex orat. de rebus Cherrho.Vt si quis illorum qui leges uiolarunt, antea damnatus esset,tu ista non scripsisses: sic tu si nunc pcenas dederis, alius non scri-bet. Ex oratione aduersus Androt.Quemadmodum exercitum quem ciuitas habet, dissoluere student, ducem & stipendium curantem ei criminantes apud uos, sicostendant Philippi copias dissolutum iri, si uobis istud persuase-rint. Ex orat. de rebus Cherrhon.Quemadmodum in corporibus nostris quum quis certe ualens& robustus est, nihil eorum sentit, quae singulatim uitiata sunt,ubi uero aegrotauerit, omnia mouetur, siue ruptura, siue luxatio,siue aliud quodpiam membrum non est perfecte sanum sic & in regnis ac omnibus potestatibus, donec sanè in bellis res prosperè gerunt, obscura & incognita uitia sunt uulgo sin casus aliquis &damnum praeter spem acciderit, omnia omnibus fiunt aperta il-lorum flagitia. Ex orat. ad Philip.Si quam maximè fieri potest, in rem esset loquutus, quemad-modum tum dixit, uos autem per segnitiem & ignauiam negle-xissetis, neque paruissetis, an gestum esset eorum quae tum ciuitatieuenere? fieri non potest. sic igitur in ijs quae ego nunc loquor &quiuis alius dixerit facta à uobis ipsis quaerite. Ex orat. de rebusCherrhon.Videant ut quemadmodum ad interrogandum prompti sunt,sic etiam alacres & promptos ad agendum se praestent. Ex orat,derebus Cherrhon.Vt si quis grauia supplicia sceleribus constituat, ipse quidemminime iniuriam facere paratus esse uidetur: sic si quis honores& praemia bene meritorum tollat, ipse nihil boni facere paratusuidebitur. Ex orat. ad Leptinem,Bb 2