DEMOST. LIB. V.381Id ipsum quod praeter sententiam accidit, uirum perturbat,siq magnum dolorem adfert. Olynth. 1.Necessario euenit, cum pugna committitur, ut alij superentur,dij uincant. Ex oratione funeb.Ex postremo euentu quae praeterierunt omnia ut plurimumestimantur. Olynth.1.Saepe contingit ut idem homo in hoc non rectè dicat, in alte-ro uero rectè sentiat. Ex 5. procem.Defunctorum curam habereoportet.Quantum quidem ciuitas de ijs qui in bello perierunt solicitasit, cum ex alijs rebus perspicere licet, tum maxime ex hac lege,per quam qui ad funera haec publicam orationem habiturus eligisolet, sciens à frugi & probis uiris facultatum possessiones & uo-luptatum deliciarumque usum non magnifieri, sed eorum omne studium in uirtute & laudibus esse, orationibus ijs qua illis ea maxi-mepraestarent, illos ipsos oportere honoribus afficere dixit. utquam cum adhuc uiuerent praeclaram famam & gloriam nactiessent, ea quoque defunctis ipsis tribueretur. Ex orat. funeb.Qui natura liberi sunt, etiamsi cum patribus adhuc uiuenti-bus altercati fuerint, eos tamen uita functos laudibus exornantqui uero censentur filij, cùm ex illorum satu non sint, ut facile cumuiuis ipsis dissentiunt, nihil pudet eos defunctis ipsis maledicere.Ex orat. de dote contra Boeotum.Leges defendite & defunctorum curam habete, ne eorum no-men & familia pereat. Ex orat. contra Nicom.Ecquis omnium non nouit, uiuentibus quidem omnibus subessequandam aut maiorem aut minorem inuidiam mortuos porro,ne hostium quidem ullum praeterea odisse? Ex orat. de coron.Illa est ex legibus Solonis, quae uidentur rectè se habere, nemitidefuncto maledicendum. Ex orat. ad Leptin.Solon in legibus, & Deus in oraculo mandat, ut cognati &affines
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten