Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

DEMOST. LIB. V.363quos culpant, oratores utuntur. Ex 37. Proaem.Equidem aquam bibens, non abs re difficilis & morosus homosum. Ex oratione 2. contra Philip.Quodnam maius crimen dicere quis possit in uirum orato-rem, quàm quòd non eadem sentiat ac loquatur. Ex orat. de coron.Non est quidquam indignius ac molestius, quàm cùm uir auctoritatem habens & facultate dicendi praeditus, testibusque abun-dans audet mentiri: tum enim necesse est, reum non iam de re tantùm dicere, uerùm etiam de ipso dicente, quod ei propter auctori-tatem credere non par sit. Ex orat. contra Callip.Videte Athenienses ne diuersum distinctumque sit, orationemhabere commodam & suscipere negotia utilia, illudque oratorismunus sit, hac hominis mente praediti. uos itaque plebeij & potissi-mum natu maximi, dicendi facultate summis oratoribus pares essenon debetis: istud enim eorum qui sunt exercitati, negotium est,sed prudentia ijs uel similes esse, uel potius uincere. experientia e-nim multarum rerum & usus eam ingenerant. Ex 27. procem.Quum admodum superbè surrexisset Philocrates, Nihil est,inquit, mirum Athenienses, non eadem mihi & Demostheni uideri. hic enim aquam, ego uerò uinum bibo. Ex orat. de falsa legat.Illa die profectò de adulterijs et proteruitate orationes aduerso, quod aiunt, flumine fluxerunt. Ex orat. de falsa legat.Qui infelicium miserorumue casus & mala norunt, uidentes,quod prouerbio fertur, non uident, & audientes non audiunt illiporro sic se gerunt, in ijs quae faciunt, ut constet eos sua tegere incommoda, & infamiam metuere. Ex orat. 1. contra Aristogit.Minime hercle censeo oportere, ut superbi homines & eloquentiae opinione elati, res alienas appetant, aut dicendi promptitu-dine freti, eripiant haec enim improbi sunt sophistae & flagris di-gni. Ex oratione contra Aphobum de falso test.Cùm sanè uideritis eloquentiam aut uocis claritatem, aut aliquam aliam eiusmodi uirtutem in uiro bono & munifico uigere,congratulari & unà excolere uos omnes oportet: communecning