Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

DEMOST. LIB. V.359Varia sunt profectò excogitata ad urbium custodiam salu-temque propugnacula, ut aggeres, muri, fossae & quaecunque aliahuiusmodi istaque omnia certè sunt manibus confecta, sum-ptuque magno egent natura uero unum commune sapientum inse habet munimentum, quod quidem omnibus bonum est & salutare, potissimum autem plebeculae aduersus tyrannos. quod nam il-lud est? diffidentia hanc si seruaueritis, nihil mali accipietis. Exoratione 2. in Philip.Si omnes uerè suppliciorum legibus constitutorum metu aquouis scelere recedant, omnesque beneficiorum aemulatione, quaeoportet facere instituant, quid uetat maximam esse ciuitatem& omnes bonos, neminem autem improbum? Ex oratione adLeptinem.Auobis omnibus ea postulo, quae etiam non petentibus im-partiri aequum est, ut nullam gratiam, nullum ue hominem pluris faciatis quàm aequitatem & iusturandum. Ex oratione defalsa legatione.Non est, non est Athenienses omnium rerum quidquam into-lerabilius contumelia, neque propter quam potius irasci consenta-neum sit. Ex orat. contra Midiam.Trierarchus, qui pro rep. dimicat, sperare non debet se diuitemfactum iri de publico, sed de suis facultatibus reip. opem laturum.Exorat. de corona praefecturae naualis.De Deliberatione.DELIBERANDVM est quidem lentè quod autemdecretum fuerit, mature ac celeriter faciendum. Ex10. Pro-cemio.Non qui celeriter & extemplo consilium dant, quae in remsunt maximè consulunt. Ex orat. 1. in Philip.Ego censeo eum oportere, qui de rebus ad ciuitatem pertinen-tibus dare consilium instituit, potius ut consideret quae decretafuerunt utilia fore, quàm ut extemporales orationes gratiamhabesZ 4