Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

DEMOST LIB. V.357praua suadentes feratis. Ex orat. ad Leptinem.Illos iuuare oportet iudices, qui legum uocem uestram esse cen-sent, & uestram hanc quae in foro iudiciali editur, miseria & ca-lamitate affectis, non sceleratis ac iniurijs opem laturam esse putant. Ex orat. contra Phaenip.Qualescunque uidebimini amare & defendere, ijs similes iudi-cabimini. Ex orat. contra Androt.Quicunque neque inimicitia, neque beneuolentia, neque ulla alia iniqua caussa ductus nullam aduersus ea quae nouit fert sententiam,piè sancteque facit. Ex orat. contra Aristocrat.Quanto magis declaratam à nobis improbitatem nihil cura-ueritis, tanto maior in uobis infamia inerit. Ex oratione I.contra Aristogit.Quo exactius quae gesta sunt intellexeritis, eo iustiorem & sanctiorem de eis feretis sententiam. Ex oratio. contra Aphobumfalsi testimonij.Censeo, neque legum, neque stipulationis & cautionis ullius uti-litatem esse ullam, nisi qui pecunias accipit uir sit admodum iustus,hocque pacto duorum alterum sit, aut uos timeat, aut eum quo cumpactus est, uereatur. Ex orat. contra Dionysodorum.Magna est iniurijs & sceleratis omnibus pars, & ad nequiti-tiam ansa, morum uestrorum lenitas & mansuetudo. Ex orat.contra Midiam.Haud aequum est, ut qui pro legum conseruatione adsunt, longisnarrationibus et criminationibus animum attendant, sed ijs, quaeomnes facilè assequamini. Ex Delatione contra Theocrinem.Eum qui leges & Reip. administrationem sibi curae esse prae-dicat, uelut nunc iste, etsi nihil aliud, hoc certè habere oportet,ijsdem dolere, ac ijsdem de rebus laetari quibus populus, & nonsub proposito administrandae Reip. aduersariorum parte stare.Exorat. de Cor.Qui pro ciuitate nonnihil facere conatur, uosque mansuetos& clementes experiri studet, eum huius ciuitatis mores tenereparZ