Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

DEMOST. LIB. V.353quos tamen pudet palam improbos uocari, metu uestri & turpitudinis & dictorum & infamiae dolore peccare cauent, deterrimosuero & quos consceleratos appellant, solis supplicijs ad modesti-am redigi posse ferunt. Ex orat. 1. contra Arist.De inuidia.INVIDIA prorsus inditium est malitiae & uitij naturae,nec excusationem habet, propter quam consequatur ueniam hocmalo affectus. Ex orat. ad Leptin.Quando aequitas & publica utilitas superantur inuidia, tumomnia sursum ac deorsum uersa esse existimandum est. Ex orat.f. contra Aristogit.Aduersus inuidiam nihil prodest uera dicere. Ex 2. Epist.Viri est optimi propter ea quae ipse gessit in Remp. potius po-stulare se honorari, quàm rebus propter quas alij qui fecerunt, ornati sunt, inuidere. Ex orat. ad Leptin.Omnibus hominibus natura insitum est, ut maledicta & crimina perlibenter audiant laudantibus autem ipsi grauiter succenseant. Ex orat. pro Coro.Omnino commune est opprobrium Athenienses & uniuersaeciuitatis calamitas, inuidiam uideri plus ualere apud uos quàm beneficiorum gratias, cum praesertim illa sit morbus, hae uero inDeorum numerum relatae sint. Ex 3. epist.Etsi ijs qui adhuc sunt in uita, obstet inuidia, quo minus iustoser debitos honores obtineant, suis tamen liberis licebit meritapræmia à uobis reportare. Ex 3. epiſt.De calumniatore & calumnia.MALA res Athenienses, mala res est perpetuo calumnia-tor, & undique res inuidiosa & contentiosa. Ex orat. de Corona.Ea est calumniatoris natura, in crimen uocare omnia, proba-re uero nihil. Ex appellat. contra Eubulid.Periurium alique & perfidum appellare, neque rem ita se habereosten-