i corre
DEMOST. LIB. V.347istud praestare possunt: quaenam igitur earum uis est? si uos easconfirmetis & semper ratas firmasque exhibeatis earum opem imploranti. Ex oratione contra Midiam.Omnia quae praeclara sunt quaeque augusta, & per quae ciuitasdecoratur ac conseruatur, liberorum erga parentes obseruantia,iuuenum erga natu maiores reuerentia & moderatio, legum additamento & ope turpitudinem, immodestiam, audaciam, impu-dentiam fugiant. Ex orat. 1. contra Aristogit.Quae sanè corporibus eueniunt aegrotationes medicorum industria & ope curantur, animorum uero ferocitatem propulsantac eijciunt legumlatorum sententiae. Ex orat. 2. cont. Aristog.Enitendum est profecto, ut omnes leges quàm rectissime se habeant in primis autem hae, per quas paruam aut magnam licetesse ciuitatem hae uerò sunt, quae boni aliquid facientibus praemiadecernunt, quaeque contra facientibus supplicia constituunt. Ex oratione ad Leptin.Duas ob causas omnes feruntur leges tum ut nemini quid-quam iniusti liceat agere, tum ut ijs, qui istaec transgressi sunt, supplicio affectis, ceteri meliores efficiantur. Ex oratione 1. contraAristogitonem.Cùm leges feruntur, uidendum est quales & quae nam sintubiuerò latae sunt, eas conseruare, ijsque uti decet: nam et iuramenti sanctitas & alioqui iustitia flagitat. Ex oratione contraMidiam.Decet uos, qui iudicijs exercendis semper praefecti estis, legesconseruare, & eas ualidas & fortes reddere: harum enim benef-cio probi improbis meliores euadunt. Ex oratione 1. contraAristogit.Illi Locrenses sic putant oportere ueteribus latis uti legibus,& instituta moresque patrios tueri, nec ad cuiusque uoluntatem &iniuriam, impunitatum leges ferendas esse ut si quis uelit legemferre, in laqueum collum inserens legem ferat: etsi honesta &utilis uideatur esse lex, uiuit qui eam tulit, & abit: si minus,con-