Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

DEMOST. LIB. V.345alios terrere. Ex orat. 3. in Phil.Priusquam principium rectè subieceritis, ridiculum, de finequaliacunque uerba facere. Olynth. 3.Epilepsia laborantes praedicat se sanaturum, cùm ipse omni improbitate & malitia laboret. Ex orat. 1. contra Aristogit.Illud quidem turpe est postea aliquando dicere, si quid accide-rit, quis enim putasset haec futura esse? haud dubie oportebat unumacere & alterum non facere. Ex orat. 3. in Philip.Neque quidquam prospicitis, priusquam aut factum quid, autquid fiat audieritis. Ex orat. 1. in Philip.Occasio.PARVAE occasiones magnarum rerum causae existunt.Exorat. ad Leptinem.Occasione parua & prima quaeque offensio celeriter omnia di-stulit atque euertit. Ex orat. de Cherrhonesicis.Oportet eum qui ex uobis Remp. administrare uult, non subi- affectibus ad iracundiam impellentibus obtemperare, sed ra-tioni & rebus ipsis & temporis opportunitati seruire. illa enimceleriter concidere solent, haec uero permanere et in longum tempus existere. Ex orat. 2. contra Aristogit.Vos, si iam resistatis, prudenter facturos dicam, si uerò reiece-ritis, ne hoc quidem cùm uolueritis, facere poteritis. Ex orat. 3.in Philip.An existimatis ipsam rei bene gerendae occasionem aliquandoualere etiam absque iure id quod conducit efficere? iam uero cùmin id ius simul & occasio & utile consentiunt, aliud quoddam tem-pus expectabitis uestrae simul & aliorum Graecorum libertatisrecuperandæ? Ex orat. de fœdere Alexand.Quirectè occasione usi non sunt, ij ne si boni quidem aliquid àdijs acceperint, eius recordantur. Olynt. 1.De legibus & earum laudibus.VNIVERSA hominum uita, Athenienses, siue magnamurbensX 5