DEMOST. LIB. V.343Propterea quòd res quidem Graecas fideliter, Deorum ueroreligionem & sacra piè tractabant, quaeque ad se pertinebant,ex aequo administrabant, magnam merito adepti sunt felicita-tem. Olynth. 3.Oportet eum qui maximis laudibus dignus sit, non dijs carissimum uideri, sed hominibus partim quidem propter se, partim ue-ro propter fortunam admirationi esse. Ex orat. amatoria.Philosophia aut Doctrina.OMNIS natura praeclarior & illustrior fit, si ratio quae-dam conformatioque doctrinae accesserit: longe uero maxime ijs,quibuscunque initio meliorem paulo quàm alijs sortiri contigitillis enim sese tantum uincere, his uero alijs etiam praestare acci-dit. Ex orat. amator.Humanam quidem mentem rerum omnium ducem, hanc au-tem Philosophiam solam, recte instituendi uiam doceri posse in-uenimus. Ex orat. amator.De prudentia.OMNIS uirtutis principium quidem est prudentia, finisuerò fortitudo. & ut illa quid agendum indicat, ita haec seruat ettuetur. Ex orat. funebri.Principium quidem est rectè iudicandi omnia, ut nihil antèuos nosse existimetis, quàm intellexeritis, cùm alioqui sciatis saepè iam multos de sententia decessisse, Ex 6. procemio.Pulchrum quidem est, ob unum aliquod praeclarum facinus clarum & illustrem esse: sed longè pulchrius est omnia amplecti obquae uir prudens gloriae studeat. Ex orat. amator.Etsi mos est ferè communis plurimorum, ut eos qui laudant etblandiuntur, ament, eos uerò qui increpant & probè consulunt,odio habeant: ueruntamen prudentis officium est, eniti ut cupiditatem rationi semper habeat obtemperantem. Ex 57. procemio.Principio aliquod non dare, prudentum hominum estofficier
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten