APOPHT. LIB. V.341Periculosa est audacia, si uires non suppetant spiritibus.Expensio periculi reuocat hominem ab audacia.Assiduitate nimia facilitas magis quàm facultas, nec fiducia,sed temeritas paratur.Bona est timiditas, quae deterret a turpibus, & reddit homi-nem circunspectum.Mors70.HONESTA mors est oppetere pro amicis liberandis.Magis metuunt mortem, qui domi habent uinde possint suauiter uiuere.Morientibus praecipuum solet esse solatium spes uindictae.Vt tyranni uiuunt insuauius ijs qui mortem uehementer optant,ita mortem perinde metuunt, quasi uitam suauissimè degant.Optimum est, exire de uita cum res sunt prosperrimae.Multos mortis consideratio deterret ab honestis actionibuscontrà, mortis obliuio multos inuitat ad licentiùs peccandum.Somnus profundior adimit omnem sensum: & animus a corpore digressus, aliquando in suum domicilium rediturus est.Mors quidem mala non est, sed iter ad mortem miserum est.Somnus mortis est imago.Ille non uiuit, qui perpetuo mortis metu ui uit.Mors omnium malorum sensum adimit.SENTEN-Y 3
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten