Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

APOHT. LIB. V.335Vulgus hominum cupiditatibus agitur non ratione.Apud Graecos cum certarent artifices, de his iudicabant ar-tis expertes.Vni nihil placet omnium, quae uulgus uel facit uel dicit.Vulgus hominum ea tantum approbat, quibus assueuit ab ex-oticis abhorret, non quia per se mala sint, sed quia peregrina.Vulgo ingens probrum est, paupertas magna gloria, diuitijsper fas nefasq; partis abundare.Otium.54.IGNAVIA pestis maxima est Reip.Non est reprehendendum otium honestis rebus partum.Qui per fas & nefas otium sectantur, uituperio digni sunt.Otium in pace delicias alit, & omne flagitiorum genus.Luxus & otium in iuuenibus stultitia est, in senibus uerò crime.Honestae occupationes inutili turpique otio praeferendae sunt.Otium omnia mala docet adolescentes.Iuuentus corrumpitur, si permittatur otio, luxus ac malorumomnium magistro.Voluptas & Luxus.55.NIHIL seruilius abiectiusque est, quàm gulae uentrisque uo-luptatibus obnoxium uiuere.tura.Inepta uoluptas est, magis delectari ipsa simulatione, quàm naInsaniam aufert medicus, uoluptas cum aeque mentem eripiathomini, uix ſanabile malum est.Oleum inunctum reddit corpus firmius & iniuriae patientiusinfusum in uiscera, delicatius ac segnius.Luxu nihil turpius, libido pecudem ex homine reddit.Voluptates uenientes fucata specie blandiuntur, abeuntes au-tem paenitentiam ac dolorem relinquunt.Ex priuatis affectib. ferè omnis humanae uitae pernities nascitur.Occasio.56ADVERSVS hostes nulla praetereunda est occasio.Luxus