APOHT. LIB. V.333Bellum.49.Qui bellum susceperunt, oportet per omnia seruire belli ne-ressitatibus.In bello aut uincendum, aut fortiter occumbendum.Metus mortis in bello, est res ignominiosa.In bello plus habet momenti quales ducas milites, quàm, quammultos.Nullum negotium periculosius, quàm bellum.Pro patria pugnantem occumbere, pulcherrimum est.Cibo uinoque graues ad praelium non sunt idonei.In bello non liberum est, quae cuique uidentur, dicere.Non est optandum bellum, sed nec in bello, nec in pace libertatem tueri licet, nisi mortis timorem abieceris.Error in bello mors est.In bello celanda sunt consilia principum.In bello non refert quàm multi sint duces, sed quàm bello ge-rendo accommodi.Maiore Reip. discrimine pacta uiolantur in bellis, sed illicquaeque uiolantur ab his, qui domi consueuerunt fallere.Pax bello paratur, nec eam tueri licet, nisi ciues sint ad bel-u minſtructi.Sola animi bona non sunt bellorum uiolentiae obnoxia.Ad uictoriam plurimum habet momenti, si imperator strenu-us, praesens regat exercitum.Non est turpe fugere, quoties magis expedit hosti dare locum,quàm conſerere manus.Iustitiae leges non possunt tueri, qui ditionis ampliandae glo-riaeue causa bellum inferunt alienis ciuitatibus.Affectus priuati frequenter & ciuitates & regna bellis committunt ac pessundant.Bellum non nisi iustè est suscipiendum.Tota belli fortuna a ducis uirtute prudentiaque pendet.Occa-
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten