Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

APOPHT. LIB. V.habere linguam ad magnificè loquendum expeditam.Quod per se rectum est & utile, non eget prolixa oratione.Ipsa caussae bonitas facilè seipsam commendat.Quod si usquam locus est loquacitati, eam oportet ad inhonestas caussas adhibere.Res operum est uirtus, non autem plurimis uerbis, multisquedisciplinis eget.Reprehendendi sunt, qui cùm re sint fideles, tamen officiumorationis asperitate corrumpunt his peiores sunt, qui sermonebenigni, re laedunt pessimi, qui uerbis molesti sunt, tamen fa-ctis noxij.Multo praestantius est, res egregias gerere, quam gestas celebrare.Rectiùs suo fungitur officio, qui ex animo facit, quàm qui metu mali.Superuacaneum est in eo laudando sumere operam, quem unoore omnes praedicant.In omni actione spectandum decorum personae.Inertiae genus est de fortitudine philosophorum more dispu-tare, sed protinus factis exercenda uirtus, quae paucis dogmati-bus tradi potest.Fortuna.45EVENTVS homini non est in manu.Fortuna non addit sapientiam.Non omnia omnibus aequè feliciter cedunt.In tranquillissimis rebus interdum existit periculum quod nullus expectat.Tota belli fortuna pendet à uirtute prudentiaque ducis.Fortuna saepe sua indignis largitur munera.46.Spes.MVLTA sibi promittunt inania, qui spe ducuntur.Ingenia erecta no desperanda, sed quod redundat recidendum estFrequenter desperatio magnum robur addit animo, non mi-Victo-nus quàm spes uictoriae.