Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

328SENTENT. EXDiuitibus opus est multis praeceptis, ut frugaliter uiuant, utcorpus exerceant laboribus, ne corporis ambitioso cultu dele-ctentur, aliaque innumera, quae omnia seipsam docet paupertas.Immodicae possessiones ut non sine negotio parantur, ita nonabsque lite perueniunt ad haeredes.Hoc miserius egeni sunt diuites, quòd non intelligant quàmpretiosa, quàm necessaria re careant.Externis bonis homo nihilo fit melior.Nihil est tam munitum quod auro non expugnetur.Iniquae sunt diuitiae, quae uirum reddunt deteriorem: at fortibus uiris non est opus pecunia.Ii non facile parent salubribus monitis, qui successu rerum elati sibi felices uidentur.Nulli uitio datur, ea sibi parare, quibus opus est si desint nechîc spectanda est ætas, sed egestas.Frustra parantur bona, si qui parauit, tueri nesciat.Inter egenos habendus non est, qui bonas artes ac probos amicos sibi parauit, certissimum senectutis uiaticum.Diuitias comitatur luxus, luxus exit in tyrannidem, dum foe-num migrat in cornua.Opes ac nominis splendor conciliant inuidiam.Mores.NON minùs interest quos asciscas praeceptores, quàmquos nactus sis parentes. Etenim ut liberi referunt ferme maio-rum ingenium unde pronati sunt, ita praeceptorum uitia demi-grant in eos, quos instituunt. Et honestae uitae institutio potissimum ab illis petenda est, qui uirtutem ipsis factis praestiterunt, non ab ijs qui compositis arte uerbis de uirtute nu-gantur.Sola uirtus primum ac statim à teneris unguiculis discendatnec ulla aeui portio artibus friuolis danda, quae ut in pueris ha-bent