Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

APOPHT. LIB. V.321IN Rep. bene instituta suprema auctoritas est legibus deferenda nec ulli magistratui fas est quidquam contra leges publi-cas tentare.Non aliunde florent Resp. quàm si legum uigeat auctoritas.Ibi tyrannis oriri non potest, ubi ex arbitrio priscarum legumveruntur omnia.Norma coniugis uir est, quae rectè uiuit, si illa publicis legi-bus obtemperet.Negotium quod pro legibus ac iure suscipitur, oportet omnicarere iniuria.Legibus conuenit auctoritas in homines, non contra.Multò pulchriu s est ac difficilius, regnum rectis legibus san-ctisque moribus exornare, quam armis regnum regno addere.Qui contra leges aliquid admiserit, non conuenit ut regipituletur.Leges non omnia praescribunt: at uirtutis regula docet ubiquequid sit honestum, quid turpe.Quilegibus ac magistratibus nesciunt obsequi, non sunt ge-rendo magiſtratui idonei.Vbi summa est legum auctoritas, ibi est minimum tyrannidis.Quisquis uiolat leges, non unum ciuem laedit, sed totam Remp.quod quidem in ipſo est.Princeps.PRINCIPI non minus indecorum est & pernitiosum,ab inhonestis institui, quàm nasci.Principi non quaelibet artes discendae sunt, sed hae duntaxat,quae tradunt rationem rectè administrandi regnum.Principi non omnes litterae conueniunt, sed eae quae politicentradunt aut ethicen, quaeque rectè ac secûs gestorum exempla commonstrant, id quod facit historia.Domini tantum timentur à seruis, quo mali metu coercean-tur, quos non corrigit pudor. Pater quoniam liberis consulit po-tiùs