APOHT. LIB. V.Tantum scimus, quantum memoria tenemus.Facile meminimus quae uolumus, at non licet obliuisci quae uo-lumus.Tenacissima est iniuriae memoria, at beneficij breuissima.Veritas multis uerbis non eget & rectius meminimus quaepaucis uerbis comprehensa sunt.Memoria hominum est adeò labilis, ut aegrè reperias duos, quiquae simel audierunt, eodem modo referant.Patria.EGREGIE inculpatus est, cui nihil obijci potest praeterpatriam.Nemo patriae parem refert gratiam, etiamsi uitam impendat.Non tam refert unde natus sis, sed qui sis.Patriae potius nascimur, quàm gloriae.Non infimum erga Remp. est meritum, si non solum ipse tepraestiteris egregium uirum, sed aliquem tibi similem gignas edu-cesque patriae.Non uidendum, an gloriae satis, sed an patriae satis uixerimus.Vrbis libertas est uita carior nec turpiter occumbit, qui propatria pugnans moritur.Patriae periclitantis potiùs habenda est ratio, quàm priuataeincolumitatis.Reip. subleuandae curis immori pulchrum est, at patriam inextremo discrimine nostra cessatione deseri, turpissimum est.Respublica.RESPVBLICAE nullo munimento tutiores sunt quamuirtute ciuium.Publica utilitas anteponenda est odio priuato.In Rep. bene instituta omnia proficiunt in melius.Animi robur & uis naturae magno usui possunt esse Reip.Vnicuique pluris facienda est utilicas communis quàm pro-pria.Quis-
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten